Jump to content

praecurrere

E Victionario

Discretiva

praecurrere dictio est in variis linguis:

Formae affines

[ /-]
Proprietates grammaticales
[ /-]
Forma Persona Tempus Vox Modus Verbum
praecurrere secunda singularis praesens passiva imperativus praecurrō (praecurrere)
praecurrere
praesens activa infinitivus praecurrō
Appellatio pronuntiatusque
[ /-]
API: /prae̯ˈkur.rere/(classice)
Syllabificatio phonetica: prae·cur·re·re — morphologica: prae-curr-ere

Loci

[ /-]
M. Tullius Cicero
-106…-43
T. Lucretius Carus
–95…–55
Quintus Horatius Flaccus
-65…-8
M. Fabius Quintilianus
ca. 35-100
Iordanus Brunus Nolanus
1548-1600
antiq. class.class.class. I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.  (55 a.C.n. / 699 a.u.)

  • Quam ob rem recte vides, Catule; nihil enim isti adulescenti neque a natura neque a doctrina deesse sentio: quo magis est tibi, Cotta, et tibi, Sulpici, vigilandum ac laborandum; non enim ille mediocris orator in vestram quasi succrescit aetatem, sed et ingenio peracri et studio flagranti et doctrina eximia et memoria singulari; cui quamquam faveo, tamen illum aetati suae praestare cupio, vobis vero illum tanto minorem praecurrere vix honestum est. —De oratore Ciceronis [1]

class.

  • Illud in his rebus ne te deducere vero
possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
linquant, quo possint cedentes confluere undae;
sic alias quoque res inter se posse moveri
et mutare locum, quamvis sint omnia plena. —De rerum natura Lucretii [2][3]

class.  (ca. 20-13 a.C.n.)

  • Non, qui Sidonio contendere callidus ostro
nescit Aquinatem potantia vellera fucum,
certius accipiet damnum propiusve medullis,
quam qui non poterit vero distinguere falsum,
quem res plus nimio delectavere secundae,
mutatae quatient. si quid mirabere, pones
invitus, fuge magna: Meet sub paupere tecto
reges et regum vita praecurrere amicos. —Epistularum libri II Q. Horatii Flacci [4][3]

saec. I.  (ca. 90-96 p.C.n.)

  • Nam iuris leges plerumque quaestiones praecurrere solent, et ex quibus causae non fiat status; quod tamen facto defendi non poterit, iure nitetur: et quot et quibus causis abdicare non liceat, et in quae crimina malae tractationis actio non detur, et cui accusare dementiae non permittatur. —Institutio oratoria Quintiliani [5][3]

Latinitas nova

saec. XVI.

  • Circe: Solutiones et ligamenta de more sunt peracta. Sygillavimus omnia. unum abest ut praecationum quae praecurrere debuerunt, quaeque ad suos repetitae sunt numeros concupita proferamus. Moeri inspice lineam, et vide an adhuc altum caeli sol teneat. —Cantus Circaeus Iordani Bruni [6][3]

Fontes

  1. Marcus Tullius Cicero - De oratore. (The Latin Library): Liber secundus. 213 [230] — praecurrere
  2. 2.0 2.1 Titus Lucretius Carus - De rerum natura libri sex. (Teubner, Lipsiae MCMLXIX). Liber primus, versus 371 — praecurrere
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 3.4 Vicicitatio: praecurrere.
  4. 4.0 4.1 Quintus Horatius Flaccus - Epistularum libri II. (Bibliotheca Augustana): Liber I. Epistula X. Versus 33  — praecurrere
  5. 5.0 5.1 Marcus Fabius Quintilianus, Institutionis oratoriae libri XII. (Teubner, Lipsiae MDCCCLIV). Liber septimus, IV. [25] — praecurrere
  6. 6.0 6.1 Iordanus Brunus Nolanus (Italice: Giordano Bruno) - Cantus Circaeus. (Universitas Turicensis): Dialogus primus. [Interloquunt Circe et Moeris] — praecurrere