Jump to content

pependisse

E Victionario

Discretiva

pependisse dictio est in variis linguis:

Formae affines

[ /-]

Proprietates grammaticales

[ /-]
Forma Persona Tempus Vox Modus Verbum
pependisse
perfectum activa infinitivus pendeō (pendēre)
pependisse
perfectum activa infinitivus pendō (pendere)

Appellatio pronuntiatusque

[ /-]
API: /pe.penˈdis.se/(classice)
Syllabificatio phonetica: pe·pen·dis·se — morphologica: pepend-isse

Loci

[ /-]
M. Tullius Cicero
-106…-43
Titus Livius
-58… 17
C. Plinius Secundus
23-79
antiq. class.class. I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.  (44 a.C.n. / 710 a.u.)

  • Nos hic φιλοσοφοῦμεν (quid enim aliud?) et τὰ περὶ τοῦ καθήκοντος magnifice explicamus προσφωνοῦμεν que Ciceroni; qua de re enim potius pater filio? Deinde alia. Quid quaeris? exstabit opera peregrinationis huius. Varronem hodie aut cras venturum putabant; ego autem in Pompeianum properabam, non quo hoc loco quicquam pulchrius sed interpellatores illic minus molesti. Sed perscribe, quaeso, quae causa sit Myrtili (poenas quidem illum pependisse audivi) et satisne pateat unde corruptus. —Epistolae ad Atticum Ciceronis [1][2]

class.  (anno 586 u.c.)

  • Mittite, agedum, legatos circa omnes Asiae urbes et quaerite, utra graviori servitute, Antiocho ultra Tauri iuga emoto an Gallis subactis, liberati sint. Quotiens agri eorum vastati sint, quotiens praedae abactae, referant, cum vix redimendi captivos copia esset, et mactatas humanas hostias immolatosque liberos suos audirent. Stipendium scitote pependisse socios vestros Gallis et nunc, liberatos per vos regio imperio, fuisse pensuros, si a me foret cessatum. —Ab urbe condita Titi Livii [3][2]

saec. I.  (ca. 78 p.C.n.)

  • Praecipua magnitudine thynni. invenimus talenta XV pependisse, eiusdem caudae latitudinem duo cubita et palmum. fiunt et in quibusdam amnium haut minores, silurus in Nilo, isox in Rheno, attilus in Pado, inertia pinguescens ad mille aliquando libras, catenato captus hamo nec nisi boum iugis extractus. atque hunc minimus, appellatus clupea, venam quandam eius in faucibus mira cupidine appetens morsu exanimat. —Naturalis historia Plinii [4][2]

Fontes

  1. 1.0 1.1 Marcus Tullius Cicero - Epistolae ad Atticum. (The Latin Library): Liber quintus decimus. Ep. 13 [6] — pependisse
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 Vicicitatio: pependisse.
  3. 3.0 3.1 Titus Livius - Ab urbe condita - libri CXLII. (The Latin Library): Liber XXXVIII, caput 47, [13] — pependisse
  4. 4.0 4.1 Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber nonus, cap. 17, [44] — pependisse