Jump to content

muro

E Victionario

Discretiva

muro dictio est in variis linguis:

Formae affines

[ /-]

mūrō

[ /-]
Proprietates grammaticales
[ /-]
Forma Modus flexurae originis
mūrō casus dativus singularis · genus masculinum substantivi mūrus
mūrō casus ablativus singularis · genus masculinum substantivi mūrus
Appellatio pronuntiatusque
[ /-]
API: /ˈmuːroː/(classice)
Syllabificatio phonetica: mū·rō — morphologica: mur-o

muro

[ /-]
Proprietates grammaticales
[ /-]
Forma Persona Tempus Vox Modus Verbum
muro prima singularis praesens activa indicativus murare
Appellatio pronuntiatusque
[ /-]
API: /ˈmu.ro/
Syllabificatio phonetica: mu·ro — morphologica: mur-o

Loci

[ /-]
M. Tullius Cicero
–106…–43
Lucius Annaeus Seneca
–3… 65
Apuleius
ca. 125-170
antiq. class.class. I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.  (54-51 a.C.n.)

  • … nudari puberem. Ita sunt alte repetita quasi fundamenta quaedam verecundiae. Iuventutis vero exercitatio quam absurda in gymnasiis! quam levis epheborum illa militia! quam contrectationes et amores soluti et liberi! mitto apud Eleos et Thebanos, apud quos in amore ingenuorum libido etiam permissam habet et solutam licentiam; Lacedaemonii ipsi, cum omnia concedunt in amore iuvenum praeter stuprum, tenui sane muro dissaepiunt id, quod excipiunt; conplexus enim concubitusque permittunt palliis interiectis. —De republica Ciceronis [1][2]

class.

  • Quid tibi esse non dico auxilii sed solacii potest, ubi timor fugam perdidit? Quid est, inquam, satis munitum, quid ad tutelam alterius ac sui firmum? Hostem muro repellam, et praeruptae altitudinis castella vel magnos exercitus difficultate aditus morabuntur; a tempestate nos vindicat portus; nimborum vim effusam et sine fine cadentes aquas tecta propellunt; fugientes non sequitur incendium; —Naturales quaestiones Senecae [3][2]

Latinitas postclassica

saec. II.  (ca. 158 p.C.n.)

  • Quidni? Crimen haud contemnendum philosopho, nihil in se sordidum sinere, nihil uspiam corporis apertum immundum pati ac fetulentum, praesertim os, cuius in propatulo et conspicuo usus homini creberrimus, sive ille cuipiam osculum ferat seu cum qui[c]quam sermocinetur sive in auditorio dissertet sive in templo preces alleget. Omnem quippe hominis actum sermo praeit, qui, ut ait poeta praecipuus, dentium muro proficiscitur. —Apologia sive Pro se de magia liber Apulei [4][2]

Fontes

  1. 1.0 1.1 Marcus Tullius Cicero - De republica. (Universitas Turicensis): Liber quartus. IV — muro
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 Vicicitatio: muro.
  3. 3.0 3.1 Lucius Annaeus Seneca - Naturales quaestiones. (The Latin Library):  Tomus / Liber 6. 1, versus 6 — muro
  4. 4.0 4.1 Apuleius - Apologia sive Pro se de magia liber. (Bibliotheca Augustana): Pagina 1. Sectio 7. Versus 4 — muro