Quare materia quidem nobis rhetoricae videtur artis ea, quam Aristoteli visam esse diximus; partes autem eae, quas plerique dixerunt, inventio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatio.
Inventio est excogitatio rerum verarum aut veri similium, quae causam probabilem reddant;
dispositio est rerum inventarum in ordinem distributio;
elocutio est idoneorum verborum [et sententiarum] ad inventionem accommodatio;
memoria est firma animi rerum ac verborum ad inventionem perceptio;
pronuntiatio est ex rerum et verborum dignitate vocis et corporis moderatio. —De inventioneCiceronis[1][2]
class. (30–22 a.C.n.)
Orthographia autem est erecta frontis imago modiceque picta rationibus operis futuri figura. Item scaenographia est frontis et laterum abscedentium adumbratio ad circinique centrum omnium linearum responsus. Hae nascuntur ex cogitatione et inventione. Cogitatio est cura studii plena et industriae vigilantiaeque effectus propositi cum voluptate. Inventio autem est quaestionum obscurarum explicatio ratioque novae rei vigore mobili reperta. Hae sunt terminationes dispositionum. —De architecturaVitruvii[3][2]