Jump to content

dividere

E Victionario

Discretiva

dividere dictio est in variis linguis:

Formae affines

[ /-]

Proprietates grammaticales

[ /-]
Forma Persona Tempus Vox Modus Verbum
dīvidere secunda singularis praesens passiva imperativus dīvidō (dīvidere)
dīvidere
praesens activa infinitivus dīvidō

Appellatio pronuntiatusque

[ /-]
API: /diːˈvidere/(classice)
Syllabificatio phonetica: dī·vi·de·re — morphologica: di-vid-ere

Loci

[ /-]
P. Ovidius Naso -42… 18Aulus Cornelius Celsus 30 C. Plinius Secundus 23-79
antiq. class.class. I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.

  • orta suburbanis quaedam fuit Anna Bovillis,
pauper, sed multae sedulitatis anus;
illa, levi mitra canos incincta capillos,
fingebat tremula rustica liba manu,
atque ita per populum fumantia mane solebat
dividere: haec populo copia grata fuit.
pace domi facta signum posuere Perennae,
quod sibi defectis illa ferebat opem. —Fasti Ovidii Nasonis [1][2]

class.

  • Si neque qui exsugat neque cucurbitula est, sorbere oportet ius anserinum vel ovillum vel vitulinum et vomere, vivum autem gallinaceum pullum per medium dividere et protinus calidum super volnus imponere, sic ut pars interior corpori iungatur. —De Medicina Celsi [3][2]

saec. I.

  • colores diversos picturae intexere Babylon maxime celebravit et nomen inposuit. plurimis vero liceis texere, quae polymita appellant, Alexandria instituit, scutulis dividere Gallia. —Naturalis historia Plinii [4][2]

Fontes

  1. 1.0 1.1 Publius Ovidius Naso - Fasti (versio II, 17/18). (Bibliotheca Augustana): Liber tertius, Martius, versus 672 — dividere
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 Vicicitatio: dividere.
  3. 3.0 3.1 Aulus Cornelius Celsus, De Medicina - Libri Octo. (Teubner, Lipsiae MDCCCLIX). Liber quintus, XXVII. [3d] — dividere
  4. 4.0 4.1 Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber octavus, cap. 74, [196] — dividere