Jump to content

dicebantur

E Victionario

Discretiva

dicebantur dictio est in variis linguis:

Formae affines

[ /-]

Proprietates grammaticales

[ /-]
Forma Persona Tempus Vox Modus Verbum
dīcēbantur tertia pluralis imperfectum passiva indicativus dīcō (dīcere)

Appellatio pronuntiatusque

[ /-]
API: /diːkeːˈban.tur/(classice)
Syllabificatio phonetica: dī·cē·ban·tur — morphologica: dic-ebantur

Loci

[ /-]
Marcus Terentius Varro
-116…-27
M. Tullius Cicero
-106…-43
Titus Livius
-58… 17
Aulus Gellius
ca. 130-180
antiq. class.class.class. I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.  (ca. 47-45 a.C.n.)

  • Ad haec dicimus, omnis orationis quamvis res naturae subsit, tamen si ea in usum, non pervenerit, eo non pervenire verba: ideo equus dicitur et equa: in usu enim horum discrimina; corvus et corva non, quod sine usu id, quod dissimilis naturae. Itaque quaedam aliter olim ac nunc: nam et tum omnes mares et feminae dicebantur columbae, quod non erant in eo usu domestico quo nunc, et nunc contra, propter domesticos usus quod internovimus, appellatur mas columbus, femina columba. —De lingua Latina Varronis [1][2]

class.  (45 a.C.n. / 709 a.u.)

  • Mihi enim non videbatur quisquam esse beatus posse, cum in malis esset; in malis autem sapientem esse posse, si essent ulla corporis aut fortunae mala. Dicebantur haec, quae scripsit etiam Antiochus locis pluribus, virtutem ipsam per se beatam vitam efficere posse neque tamen beatissimam; —Tusculanae disputationes Ciceronis [3][2]

class.

  • Deis rite placatis dilectum consules habebant acrius intentiusque quam prioribus annis quisquam meminerat habitum; nam et belli terror duplicatus novi hostis in Italiam adventu et minus iuventutis erat unde scriberent milites. itaque colonos etiam maritimos, qui sacrosanctam vacationem dicebantur habere, dare milites cogebant. quibus recusantibus edixere in diem certam ut quo quisque iure vacationem haberet ad senatum deferret. —Ab urbe condita Titi Livii [4][2]

Latinitas postclassica

saec. II.  (ca. 170-177 p.C.n.)

  • Tum qui exploratus ab eo idoneusque fuerat, recipi in disciplinam statim iubebat et tempus certum tacere: non omnes idem, sed alios aliud tempus pro aestimato captu sollertiae. Is autem, qui tacebat, quae dicebantur ab aliis, audiebat, neque percontari, si parum intellexerat, neque commentari, quae audierat, fas erat; sed non minus quisquam tacuit quam biennium: hi prorsus appellabantur intra tempus tacendi audiendique ἀκουστικοί. —Noctes Atticae A. Gellii [5][2]

Fontes

  1. 1.0 1.1 Marcus Terentius Varro - De lingua Latina. Liber nonus, XXXVIII. p. 56 — dicebantur
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 Vicicitatio: dicebantur.
  3. 3.0 3.1 Marcus Tullius Cicero - Tusculanae disputationes. (The Latin Library): Liber primus. VIII [22] — dicebantur
  4. 4.0 4.1 Titus Livius - Ab urbe condita - libri CXLII. (The Latin Library): Liber XXVII, caput 38, [3] — dicebantur
  5. 5.0 5.1 Aulus Gellius, Noctes Atticae libri viginti. (Peter K. Marshall, Oxonii MCMLXVIII). Liber primus. Capitulum IX: Quis modus fuerit, quis ordo disciplinae Pythagoricae, quantumque temporis imperatum observatumque sit discendi simul ac tacendi, [3] — dicebantur