Jump to content

artificia

E Victionario

Discretiva

artificia dictio est in variis linguis:

Formae affines

[ /-]

Proprietates grammaticales

[ /-]
Forma Modus flexurae originis
artificia casus nominativus pluralis substantivi artificium
artificia casus accusativus pluralis substantivi artificium
artificia casus vocativus pluralis substantivi artificium
artificia casus nominativus pluralis · genus neutrum adiectivi artifex
artificia casus accusativus pluralis · genus neutrum adiectivi artifex
artificia casus vocativus pluralis · genus neutrum adiectivi artifex

Appellatio pronuntiatusque

[ /-]
API: /ar.tiˈfi.ki.a/(classice)
Syllabificatio phonetica: ar·ti·fi·ci·a — morphologica: arti-fic-ia

Loci

M. Tullius Cicero
-106…-43
Petronius Arbiter
ca. 14-66
C. Plinius Secundus
23–79
Apuleius
ca. 125-170
antiq. class. II II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.  (45 a.C.n. / 709 a.u.)

  • ipsae rhetorum artes, quae sunt totae forenses atque populares, verbis tamen in docendo quasi privatis utuntur ac suis. atque ut omittam has artis elegantes et ingenuas, ne opifices quidem tueri sua  artificia  possent, nisi vocabulis uterentur nobis incognitis, usitatis sibi. quin etiam agri cultura, quae abhorret ab omni politiore elegantia, tamen eas res, in quibus versatur, nominibus notavit novis. —De finibus bonorum et malorum Ciceronis [1][2]

saec. I.

  • Interpellavit loquentem Scintilla et “plane” inquit “non omnia  artificia  servi nequam narras. Agaga est; at curabo, stigmam habeat.” risit Trimalchio et “adcognosco” inquit “Cappadocem: nihil sibi defraudit et mehercules laudo illum; hoc enim nemo parentat. Tu autem, Scintilla, noli zelotypa esse. Crede mihi, et vos novimus. Sic me salvum habeatis, ut ego sic solebam ipsumam meam debattuere, ut etiam dominus suspicaretur; et ideo me in vilicationem relegavit. Sed tace, lingua, dabo panem.” —Satyricon T. Petronii Arbitri [3][2]

saec. I.  (ca. 78 p.C.n.)

  • quin ipsum oris halitum iucundiorem facit faetoremque tollit manducatum matutinis cum zmyrnio et melle exiguo, mox vino collutum. vultum iuniorem praestat. insomnia levat suspensum in pulvino, ut dormientes olefaciant. adpetentiam ciborum praestat, quando id quoque inter  artificia  deliciae fecere, ex quo labor desiit cibos poscere. ob has causas quidam anicetum id vocavere. —Naturalis historia Plinii [4][2]

Latinitas postclassica

saec. II.

  • Igitur Evathlus postquam cuncta illa exorabula iudicantium et decipula adversantium et  artificia  dicentium versutus alioqui et ingeniatus ad astutiam facile perdidicit, contentus scire quod concupierat, coepit nolle quod pepigerat, sed callide nectendis moris frustrari magistrum diutuleque nec agere velle nec reddere, usque dum Protagoras eum ad iudices provocavit, expositaque condicione, qua docendum receperat, anceps argumentum ambifariam proposuit. —Florida Apulei [5][2]

Fontes

  1. 1.0 1.1 Marcus Tullius Cicero - De finibus bonorum et malorum libri quinque. (The Latin Library): Liber tertius. II. [4] — artificia
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 Vicicitatio: artificia.
  3. 3.0 3.1 T. Petronius Arbiter, Satyricon - quae supersunt (apud Guilielmum Vande Water, Trajecti ad Rhenum MDCCIX). Cap. LXIX. — artificia
  4. 4.0 4.1 Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber XX, cap. 72, [186] — artificia
  5. 5.0 5.1 Apuleius - Florida. (The Latin Library): Caput XVIII. — artificia