Winda
Appearance
Longitudo | 346 chm |
---|---|
Decursus aquae | 95,5 m³/s |
Area systematis | 11 800 chm² |
Fons | Medainis lacus |
Ostium | mare Balticum |
Regio | Lituania, Lettonia |
Winda[1] vel Wela[2] (Lituanice et Lettonice Venta, Samogitice Vėnta) est flumen in Lituania et Lettonia (28% longitudinis). E lacu Medainis (in districtu Telsensi) oritur, 346 chm fluit et in Lettonia in mare Balticum effunditur. Cataracta Europae latissima Ventas rumba (Windae cataracta) in Winda in urbe Goldinga sita est. Piltynum urbs ad Windam et Vindovia portus in ostio eius sitae sunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus, Brunopoli 1972, vol. III, p. 665.
- ↑ Ibidem.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: Locus: 55°45′16″N 22°31′8″E, 57°23′44″N 21°32′40″E • OpenStreetMap • GeoNames • Большая российская энциклопедия |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Windam spectant. |