Jump to content

Vitrum

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Vitrum (discretiva).
Vitrum.
Moldavitis, vitrum naturale ab impactione meteori formatum.

Vitrum [1]est status materiae qui obtinetur cum plasticum aut liquidum ceramicum superrefrigeratum sub temperaturam transitionis vitreae refrigeratur. Et vitrum et plasticum sunt solidi amorphi species, sed vitrum difficilius fluit, et rigidum contra impositam tensionem mechanicam frangit. Etiam dicitur vitrum materiae quae temperaturis ambientibus statum vitreum usitate ostendunt.

Vitra formari possunt, cum materiae ex longis catenis polymericis componuntur, quae crystalla formari non sinunt. Materiae possunt esse polymera organica aut ceramicae. Usitate vitra sunt transparentia, fragibilia, et rigida, sed impuritates adduntur ut colores habeant aut ut aliae proprietates mollificentur.

Ex aetate lapidea, vitra naturalia, maxime obsidianus, adhibita sunt ad instrumenta secandi acria elaboranda, et multum commercium habebant ob regiones limitadas ubi inveniuntur. Plerumque autem evidentiae archaeologicae suggerit primum vitrum verum in litoris Syrianis, Mesopotamia, aut Regno Veteri Aegypti elaboratum est. Ob circumiecta Aegypti naturalia quibus res diu praeservatur, plurima veterrima vitra in Aegypto reperta sunt, sed nescitur an nonnulla eorum pars est importata. Res vitrea antiquissima quae reperitur a tertio millennio a.C.n. sunt globuli qui casu per accidens creantur, cum elaborabant metalla aut faventiam, materiam ceramicam superficiei vitreae.

Nexus interni

  1. * Etiam hyalus est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad vitrum spectant.