Victor II
Obitus: 28 Iulii 1057; Arretium
Patria: Sacrum Romanum Imperium
Pontificatus
Victor II (natus Gebhardus comitum Calw, Dollnstein et Hirschberg in Germania circiter 1017; mortuus Arretii die 28 Iulii 1057) fuit papa Ecclesiae Catholicae et episcopus Romanus a mense Novembri 1054.
Vita
[recensere | fontem recensere]Gebhardus fuit filius Hartwichi, comitis Calw ac Belizae.[1] Cum auxilio episcopi Ratisbonae, patrui imperatoris Henrici III, anno 1042 vicesimum quartum annum agens, episcopus Dioecesis Eystettensis creatus est.
Pontificatus
[recensere | fontem recensere]Rogatu delegationis Romanae cui Hildebrandus Aldobrandeschi Soanae praeerat, mense Novembri 1054 imperator Gebhardum papam creavit.
Anno 1055, Victor II Florentiae imperatori occurrit et concilium constituit. Ibi cum centum et viginti episcopis omnia decreta decessoris eius Papae Leonis IX contra rerum divinarum mercatum et presbyterorum nuptias confirmavit.[2]
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Mittermaier, Karl. 2006. Die deutschen Päpste: Benedikt XVI. und seine deutschen Vorgänger.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Victorem II spectant. |