Jump to content

Venceslaus Nižinskij

E Vicipaedia
(Redirectum de Venceslaus Niżyński)
Vaslav Nijinsky partes Vayou, dei ventorum, in Nicolai Legat redintegratione Marii Petipae The Talisman? agit, Petropoli, 1909.

Venceslaus Nižinskij[1] (natus die 12 Martii 1889[2] aut 1890[3]; mortuus Londinii die 8 Aprilis 1950), fuit saltator ballaticus et choreographus latissime saltator mas maximi momenti saeculi vicensimi ineuntis aestimatus.[3] Qui, natus Kioviae in Imperio Russico (nunc Ucraina) parentibus Polonicis, in Russia imperiali adolevit, sed se Polonicum habebat.[4] Profunditate et vehementia eius simulationum celebrabatur. En pointe saltare poterat, quae ars inter saltatores mares illo tempore rarissima erat,[5] ac spectatores eius saltibus altis admirabantur.

Venceslaus Nižinskij, 1912. Photographema Adolphi de Meyer.

Nižinskij saltare a parentibus didicit, qui saltatores seniores in grege viatorum operae Setovianae erant, et eius primam pueritiam cum hoc grege degebat. Stanislaus frater maior natu et Bronislava "Bronia" Nižinska soror minor etiam saltatores facti sunt; Bronia praeterea choreographus facta est, proxime cum Venceslao per multum eius cursus professionalis. Vencelaus anno nono suae aetatis in Scholam Ballationis Imperialem (nunc Scholam Mariinskianam) Petropoli receptus est, praestantem mundi scholam ballationis. Anno 1907, diploma studiorum adeptus, sodalis Ballationis Imperialis factus est, gradu coryphée, pro mero corporis ballationis sodali, iam personas primas agens.

Se anno 1909 cum Ballets Russes ('Ballationibus Russicis') consociavit, novum ballationis gregem a Sergio Djagilev fundatum. Qui curator ballationem Russicam ad Lutetiam tulit, ubi opera virtutis, sicut spectacula Ballationis Imperialis, ignotae erant. Iuvenis principalis gregis saltator mas factus est, qui spectatores magnopere excitabat quandocumque perfunctus esset. In vita autem quotidiana, simplex videbatur, sermonesque cum aliis raro conferebat. Mox factus est amasius Sergii Djagilev. Ballets Russes in toto sinebant ut Nižinskij suam artem extenderet et saltationem choreographiamque experiretur; novas vias saltatoribus maribus expediebat cum ipse gloriam inter fautores ballationis mereret.

Nižinskij Krasnoye Selo in oppido anno 1907.
Nižinsky partes servi Armidis in Le Pavillon d'Armide agit.

Nižinskij anno 1912 ballationes choreographare coepit, inter quas Hinnulei Postmeridianum (L'après-midi d'un faune, 1912), musica Claudii Debussy, Ludi (Jeux, 1913), et Till Eulenspiegel (1916). Lutetiae apud primam perfunctionem Ritus Veris (Le Sacre du Printemps, 1913), musica Inguari Stravinskij, pugnis certabant spectatores qui hunc novum ballationis musicaeque modum mirum amabant et odierunt. Postmeridianum significationum sexualium in scaena ultima causa in controversiam vocatum est. Nižinskij Ludos esse leves amores inter tris mares primum maluit, sed Djagilev unum marem duasque feminae poposcit. Iter in America Australi anno 1913 faciens, Nižinskij Romolam de Pulszky Hungaricam in matrimonium duxit. Djagilev iratus Nižinskij ex grege statim dimisit. Maritis erant duae filiae, Kyra et Tamara Nijinska.

Nijinskij et Kyra filia, 1916.
Casa Emiliae Markus Budapestini; Nijinskij hic cum uxore liberisque commorabatur; post autem 1920 plerumque in asylis includebatur.
Nijinski in Scheherazade.

Nižinskij, iam quaestu carens, gregem suum constituere conabatur, sed infeliciter defecit. Budapestini in Hungaria bello mundano primo detentus, domi a vigilibus usque ad 1916 cohibebatur. Postremo, post obtestationes a Djagilev ducibusque internationalibus redditas, magistratus eum in Novum Eboracum in itinere Americano abire siverunt. Inter alios qui eius liberationem petebant erant Alphonsus XIII rex Hispaniae et Woodrow Wilson praeses Civitatum Foederatarum, Othone Kahn suadente.[6] Nižinskij autem difficultatibus itinerum administrandorum oppressus ac potestate saltandi privatus, animo magis et magis confusus fiebat.

Familia, post iter per Americam Australem anno 1917 factum, et ob difficultates itineris tempore belli faciendi, Fani Sancti Mauritii in vico Helvetiae habitare coepit. Eius autem mens deterior fiebatur, donec, schizophrenia laborans, anno 1919 in asylum morborum mentis coniectus esset. Triginta annos sequentis in variis institutionibus interdum a medicis curabatur, ac numquam iterum publice saltavit. . . .

Mortuus est Londinii die 8 Aprilis 1950. Eius corpus Londinii primum sepultum est.[7][8] Anno autem 1953 ad Coemeterio Montmartre Lutetiae motum, iuxta sepulcra Caietani Vestris, Theophili Gautier, et Emmae Livry inhumatum est.[9]

Nižinsky a Leone Bakst in Lido Venetiis pictus, 1910.
Monumentum Nižinskianum in Coemeterio Montmartre Lutetiae, anno natali 1889 dicto. Statua, a grege Russico ex Permia posita, sine auctoritate familiari, Nijinskij personas Petrushka agentem monstrat.
Fautores et sodales Ballets Russes. Photographemata a Nicolao Besobrasov factum, uno ex conditoribus. A laeva ad dextram: Alexandra Sergueievna Botkina, Paulus Koribut-Kubitovitch, Tamara Karsavina, Venceslaus Nižinskij, Inguarus Stravinskij, Alexander Benois, Sergius Djagilev, K. Harris. Frons: Alexandra Vassilieva. Anno 1911 tres dies ante primam perfunctionem ballationis Spectre de la rose.
Nižinskij in Le Spectre de la Rose (1911).
Sculptura Venceslai et Bronislavae Nižinskij a Giennadij Jerszow facta. Theatrum Grande Varsoviae.
  1. Saepe in linguis Europae Occidentalis Vaslav et Vatslav Nijinsky; Russice Ва́цлав Фоми́ч Нижи́нский; Polonice Wacław Niżyński.
  2. Joan Acocella, "Secrets of Nijinsky," New York Review of Books, 14 Ianuarii 1999.
  3. 3.0 3.1 "Vaslav Nijinsky". Encyclopedia of World Biography. Encyclopedia.com. 2004 .
  4. Vaslav Nijinsky
  5. Albright 2004, p. 19
  6. Reiss 1960: 151.
  7. Acocella, Joan (14 Ianuarii 1999). "Secrets of Nijinsky" .
  8. "From the archives: An obituary of Vaslav Nijinsky". The Guardian. 10 Aprilis 1950 .
  9. Caroline (26 March 2016). Cimetière de Montmartre: an abandoned quarry transformed into a stunning necropolis. . Flickering Lamps .

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Albright, Daniel. 2004. Modernism and Music: An Anthology of Sources. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 978-0-226-01267-4.
  • Bergamini, John. 1969. The Tragic Dynasty: A History of the Romanovs. Konecky and Konecky. ISBN 1-56852-160-X.
  • Bourman, Anatole, cum D. Lyman. 1936. The tragedy of Nijinsky. Novi Eboraci et Londinii: Whittlesey house, McGraw-Hill Book Company.
  • Buckle, Richard. 1971. Nijinsky. The Trinity Press. ISBN 0297 00452 2.
  • Buckle, Richard. 1979. Diaghilev. Londinii: Weidenfeld & Nicolson. ISBN 978-0-297-77506-5.
  • Cronenburg, Petra van. 2011. Faszination Nijinsky. Monasterii: Verl.-Haus Monsenstein und Vannerdat. ISBN 978-3-86991-362-9.
  • de Sardes, Guillaume. 2006. Nijinsky, sa vie, son geste, sa pensée. Lutetiae: Hermann.
  • Gold, Arthur, et Robert Fizdale. 1980. Misia: the life of Misia Sert. Novi Eboraci: Knopf, distributsu a Random House. ISBN 0394487109.
  • Kolb, Alexandra. 2009. "Nijinsky's Images of Homosexuality: Three Case Studies." Journal of European Studies 39 (2): 147–71.
  • Kopelson, Kevin. 1997. The Queer Afterlife of Vaslav Nijinsky. Stanford University Press. ISBN 0-8047-2950-6.
  • Moore, Gillian. 2019. The rite of spring. Londinii: Head of Zeus. ISBN 1786696827, ISBN 9781786696823.
  • Nijinsky, Romola. 1974. Nijinsky: Der Gott des Tanzes. Conv. Hans Bütow. Francofurti: Insel Verlag. (Taschenbuchausgabe: Insel Verlag, Frankfurt am Main 1981, ISBN 3-458-32266-3.)
  • Nijinsky, Waslaw. 1999. The Diary of Vaslav Nijinsky: Unexpurgated Edition, ed. Joan Acocella. Novi Eboraci: Farrar Straus Giroux. ISBN 978-0-374-13921-6.
  • Nijinsky, Romola. 1934. Nijinsky. Simon and Schuster. [Liber revera a Lincoln Kirstein scriptus.]
  • Ostwald, Peter F. 1991. Vaslav Nijinsky: A Leap into Madness. Londinii: Robson Books. ISBN 086051711 X.
  • Ostwald, Peter. 1997. Ich bin Gott: Waslaw Nijinski, Leben und Wahnsinn. Conv. Christian Golusda. praefatio John Neumeier. Hamburgi: Europäische Verlagsanstalt. ISBN 3-434-50066-9.
  • Parker, Derek. 1988. Nijinsky: God of the Dance. Wellingborough Angliae: Thorsons Publishing Group. ISBN 978-1-85336-032-9.
  • Reiss, Françoise. 1960. Nijinsky, a biography. Conv. ex Nijinsky; ou, La grâce a Helen et Stephen Haskell. Novi Eboraci: Pitman Publishing.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Venceslaum Nijinskij spectant.
Vicicitatio habet citationes quae ad Venceslaus Nižinskij spectant.