Universitas Californiensis Berkeleiensis
Universitas Californiensis Berkeleiensis,[1] contra urbem Franciscopolin longe trans sinum Sancti Francisci sita, est universitas publica civitatis Californiensis ceteris universitatibus publicis eius civitatis praestans. Nam anno 1868 ex Academia Californiensis et Academia Artium Rusticae, Metallicae, Mechanicae Quercupoli constituta, populi Californiensis iussu et doctrinam antiqua consuetudine et artes utiles docere conata est.[2][3]
Historia
[recensere | fontem recensere]Anno 1866 privata impensa agris Berkeleiae emptis, necdum nominata urbe, propter inopiam argenti Academia Californiensis se Academiae Artium Rusticae, Metallicae, Mechanicae, vicinae scholae publicae, colligavit, ex quibus nova Universitas Californiensis nomine Georgii Berkelei praeclari philosophi, et sententia "Fiat Lux" constituta est. Septimo anno aedificiis Berkeleiae sitis perfectis, eo adducta, discipulos primos, mares 167 et feminas 222, praeceptis instruere coepit. Postea largis muneribus Phoebae Hearst donatis, Ioannis Galen Howard consilio multa statuta sunt nova aedificia. Tum agri ad rem rusticam docendam prope Sacramentum empti sunt, ubi Universitas Californiensis (Davis) multis annis post constituta est.
Secundo bello mundano coepto et plutonio invento, exercitus Civitatum Foederatarum iussu ac J. Roberto Oppenheimer professore duce bombam atomicam creare intendit. Itaque et tunc et hodie tria laboratoria sub gubernatione administrat, primum Laboratorium Laurentium Berlekeiae, deinde Laboratorium Laurentium Livermore, denique Laboratorium Nationale Los Alamos. Aliis quoque modis necessitudinem maximam cum exercitu habuit illo tempore, ut omnes studiosos mares ad disciplinam militarem usque ad annum 1962 compelleret. Anno 1949 Iosepho McCarthy imperium tenente, principum universitatis mandato omnibus ius iurandum contra communismum praescripsit. Huic aliquot professores cum conscientiae suae causa abnueret, statim expulsi sunt, nec ante decimum annum mercibus amissis redditis revenire iussit.
Fama verum hodierna universitatis maxime ex reclamatione contra bellum Vietnamicum orta est. Studiosi enim cum anno 1964 Mario Savio duce edictum principum universitatis, quo orationes publicae vetantur, reclamant, statim a principibus oppressi sunt. Quorum multis in carcerem ductis, maior reclamatio quam prius facta est, functionibus universitatis suspensis, quam ob rem principes suum edictum rescidere. Quinto anno alter reclamatio cum per vicinas vias contra universitatem orta, quia principes agro quodam vicino empto campum athleticum construere intendere, tumultuosis verum campo ad libere orationes habendas uti malentibus, vigilibus nationalibus statim a gubernatore Reagan inimico reclamationis inductis vi pugnatum est, ut quiddam studiosorum interficeretur. His perturbationibus ortis praeses universitatis, Clark Kerr, socius ferme earum, a factione fautorum oppressionis expulsus est. Reagan verum fama apud eandem factionem maxime aucta cito auctoritate crevit.
Constitutio
[recensere | fontem recensere]Instructiones
[recensere | fontem recensere]Annus scholasticus in duo semestria (id est partitio sex menses) divisus est, sicut Universitatis Californiensis (Merced), sed ab ceteris universitatibus eiusdem civitatis differens. Bacalariis genera 102 sunt, magisteriis 88, licentiis docendi 97. Bacalario studiosis sex sunt collegia, quorum uni inscribendi sunt:
- Collegia Haas Artis Negotialis (Anglice Haas School of Business)
- Collegia Chemiae (Anglice College of Chemistry)
- Collegia Artis Mechanicae (Anglice College of Engineering)
- Collegia Architecturae ad Res Naturas Servandas (Anglice College of Environmental Design)
- Collegia Litterarum ac Doctrinae Rerum Naturarum (Anglice College of Letters and Science)
- Collegia Opum Naturalium (Anglice College of Natural Resources)
Investigationes
[recensere | fontem recensere]Investigatores universitatis multa praemia meruere, primum ut praemium Nobelianum bis et septuagiens assignatum, deinde praemium Wolf noviens, tum praemium Fields septiens, praemium Turing quindeciens, praemium MacArthur quinquiens et quadragiens, praemia Academiae viciens, denique praemium Pulitzer undeciens. Elementa sedecim invenerunt, ex quibus sex nominata sunt aut universitatis aut eius investigatorum nomine: californium, seaborgium, berkelium, einsteinium, fermium, lawrencium. Ceterum et bomba atomica et bomba hydrogenii a professoribus universitatis, haec ab Eduardo Teller, illa ab J. Roberto Oppenheimer inventae sunt.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Senatus academicus Universitatis Californiensis Berkeleiensis" vide p. 95
- ↑ "History of UC Berkeley". University of California, Berkeley
- ↑ Berndahl, Robert (October 8, 1998). "The Future of Flagship Universities". University of California, Berkeley
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Brechin, Gray (1999). Imperial San Francisco. UC Press Ltd. ISBN 0-520-21568-0
- Cerny, Susan Dinkelspiel (2001). Berkeley Landmarks: An Illustrated Guide to Berkeley, California's Architectural Heritage. Berkeley Architectural Heritage Association. ISBN 0-9706676-0-4
- Freeman, Jo (2003). At Berkeley in the Sixties: The Education of an Activist, 1961–1965. Bloomington: Indiana University Press. ISBN 0-253-21622-2
- Helfand, Harvey (2001). University of California, Berkeley. Princetoniae: Princeton Architectural Press. ISBN 1-56898-293-3
- Owens, MFEM (2004). America's Best Value Colleges. The Princeton Review. ISBN 0-375-76373-2
- Rorabaugh, W. J. (1990). Berkeley at War: The 1960s. Oxford University Press. ISBN 0-19-506667-7
- Wong, Geoffrey (May 2001). A Golden State of Mind. Trafford Publishing. ISBN 1-55212-635-8
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Universitatem Californiensem spectant. |