Jump to content

Trombidiformes

E Vicipaedia

Classis : Arachnida 
Subclassis : Acari 
Superordo : Acariformes 
Ordo : Trombidiformes 
   
Subdivisiones: Subordines

Trombidiformes sunt acari magni et varii superordinis Acariformium, gregis qui anno 1988 in subordines Sphaerolichida et Prostigmata divisus est.[1] Trombidiformibus sunt paucae synapomorphiae per quas defini potest, Sarcoptiformibus, alio Acariformium gregi maiori, dissimilibus.[1] Inter Trombidiformes sunt acari magni momenti in medicina sicut Demodex, Trombiculidae, et Trombicula, ac multae species magni momenti in agricultura, sicut Tetranychidae et Eriophyidae.[1]

Trombidiformibus olim erant circa 125 familiae et plus quam 22 000 specierum descriptatum.[2] In classificatione autem anno 2011 retractata, ordo nunc continet 151 familias, 2235 generum, et 25 821 specierum, cum aliiis decem generibus et viginti quattuor speciebus quae solum fossiles reperiuntur.[3] Hae 151 familiae in duos subordines maiores divisae sunt:

  • Sphaerolichida OConnor, 1984 (nunc solum duas superfamilias continet)
  • Prostigmata Kramer, 1877 (iam maximus ramus in hoc taxone, cui sunt quattuor infraordines et quadraginta superfamiliae)

Nexus interni

  1. 1.0 1.1 1.2 Heather Proctor (August 9, 1998). "Trombidiformes. Trombidiform mites". Tree of Life Web Project .
  2. Walker 2004.
  3. Zhang et al. 2011.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Walker, David Evans. 2004. Hidden in Plain Sight: Mites in the Canopy. In Forest Canopies. Ed. 2a, ed. Margaret Lowman et H. Bruce Rinker, 224–241. Physiological Ecology Series. Academic Press. ISBN 978-0-12-457553-0.
  • Zhang, Zhi-Qiang, Qing-Hai Fan, Vladimir Pesic, Harry Smit, Andre V. Bochkov, A. A. Khaustov, Anne Baker, Andreas Wohltmann, Tinghuan Wen, James W. Amrine, P. Beron, Jianzhen Lin, Grzegorz Gabrys, et Robert Husband. 2011. Order Trombidiformes Reuter, 1909: Animal biodiversity: An outline of higher-level classification and survey of taxonomic richness. Zootaxa, ed Z.-Q. Zhang, 3148:129-147. Magnolia Press. ISBN 978-1-86977-850-7. ISSN 1175-5334.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Trombidiformes spectant.
Vide "Trombidiformes" apud Vicispecies.