Tonsus Romanus
Haec pagina scripta est a tirone, qui nondum Latinitate callidissima utitur. |
Tonsus Romanus significat modos tonsurae, seu capillos gerendi, quae fuerunt in aetate Romanorum
Capilli Muliebres in tempore Imperii Romani
[recensere | fontem recensere]Per tempus Imperii, Romanus muliebris tonsus valde implicatus erat, ac eo magis implicatus fiebat, quo latius Imperium crescebat. Imperium Romanum, quod regnum inter gentes habebat, gazas barbaras importabat, quae concorporabantur in tonsu Romano. At divitibus feminis solis gerere tonsum implicatum licebat. Harum rerum saepe indicia in effigiebus reperimus.
Romani putaverunt capillos valde eroticos esse, qua de causa feminae operam dare solebant fingendis capillis. Ab altera parte, eadem de causa, capilli etiam cum pudicitia implicabantur, ergo feminae gerebant velamina ut cupiditatem virorum arcerent.
Forma capillorum speciosa erat. Iuvenalis scripsit capillos feminarum valde praecelsos esse:
- “tanta est quaerendi cura decoris. tot premit ordinibus, tot adhuc conpagibus altum aedificat caput”[1]
Hi tonsus fiebant contexendo et cripando, quod fiebat calamistro, nempe cylindro metallico calefacto. Pauperes acibus ligneis in crinibus, divites autem acibus aureis, eburneis, crystallinis et argenteis utebantur. Acus imaginibus deorum et globulis ornabantur. Margaritae, smaragdi, et aurum tonsibus addebantur, quod etiam ostendit Imperii Romani commercium, quia margaritae, smaragdi, et aurum non in Italia inveniuntur.
Colorare capillos in pretio erat inter feminas. Fuci fiebant materia naturali, e.g. fucus niger fiebat hirudibus: “capillum denigrant sanguisugae, quae in vino nigro diebus XXXX computuere,”[2] ruber autem ex cinere buxeo et adipe animali. Hic ruber fucus erat e Gallia oriundus:
- “Discutit et ungulae asini vel equi cinis ex oleo vel aqua inlitus et urina calefacta et bovis ungulae cinis ex aqua, fimum quoque ferens ex aceto, item sebum caprinum cum calce aut fimum ex aceto decoctum testesque vulpinis. Prodest et sapo, Galliarum hoc inventum rutilandis capillis.” [3]
Fucus flavus fiebat croco. Ovidius etiam de fucis scripsit.[4]