Jump to content

Titus Vestricius Spurinna

E Vicipaedia

Titus Vestricius Spurinna (natus anno 25, mortuus post annum 101) senator Romanus primo et secundo saeculo post Christum natum fuit. Uxorem duxit Cottiam, filium ex ea Cottium habuit. Bello civili anni 69 dux militum Othonis et praepositus praesidii Placentia e fuit[1]. Legatus Augusti pro praetore Germaniae Inferioris anno 97 erat. Quod provinciam bene rexerat, a Nerva imperatore statuae triumphali honoratus est. Plinius Minor eum laudavit[2]: "Nam Spurinna Bructerum regem vi et armis induxit in regnum, ostentatoque bello ferocissimam gentem, quod est pulcherrimum victoriae genus, terrore perdomuit." Cum Vestricius in Germania esset, filius eius Cottius mortuus est. Itaque senatus et filio statuam posuit, ut eodem loco apud Plinium legimus[3]. Ter consul suffectus erat, primo ignoto anno, deinde anno 98, denique anno 100. Fortasse et familiaris Plinii fuit, quod e litteris aliis Plinii ad Spurinnam verisimile videtur[4]. Plinius alio loco[5] rettulit Spurinnam anno 101 septuagesimum octavum annum egisse.

  1. Tacitus, Historiae, II 11; 18-19; 23; 36
  2. Plinius Minor, Epistulae, II 7,3
  3. loco citato § 4-7: "Praeterea Cottius ipse tam clarum specimen indolis dederat, ut vita eius brevis et angusta debuerit hac velut immortalitate proferri. Nam tanta ei sanctitas gravitas auctoritas etiam, ut posset senes illos provocare virtute, quibus nunc honore adaequatus est. Quo quidem honore, quantum ego interpretor, non modo defuncti memoriae, dolori patris, verum etiam exemplo prospectum est. Acuent ad bonas artes iuventutem adulescentibus quoque, digni sint modo, tanta praemia constituta; acuent principes viros ad liberos suscipiendos et gaudia ex superstitibus et ex amissis tam gloriosa solacia. His ex causis statua Cotti publice laetor, nec privatim minus. Amavi consummatissimum iuvenem, tam ardenter quam nunc impatienter requiro. Erit ergo pergratum mihi hanc effigiem eius subinde intueri subinde respicere, sub hac consistere praeter hanc commeare. Etenim si defunctorum imagines domi positae dolorem nostrum levant, quanto magis hae quibus in celeberrimo loco non modo species et vultus illorum, sed honor etiam et gloria refertur!"
  4. Plinius Minor, Epistulae, III 10
  5. Plinius Minor, Epistulae, III 1,10