Titus Flavius Sabinus
Titus Flavius Sabinus (natus circa annum 8, mortuus Decembri 69) senator Romanus et frater Vespasiani imperatoris erat.
Filius fuit publicani eiusdem nominis et Vespasiae Pollae. Cum Vespasiano primi ex familia in senatum adlecti sunt. Cum Claudius imperator Britanniam expugnaret, Sabinus legatus legionis fuit. Anno 47 consulatum suffectum administravit. Primis sex annis Neronis legatus Augusti pro praetore Moesiae erat. Annis 61 ad usque 68 praefectus urbi Romae fuit, sed a Galba imperatore depositus est. Otho imperator eum anno 69 iterum praefectum urbi fecit, Vitellius imperator ei magistratum concessit. Mensibus Maii et Iunii anni 69 iterum consul suffectus creatus est. Cum autem Vespasianus frater purpuram sumpsisset, Sabinus urbem Romam pro eo capere conatus est. Pugnis cum Vitellianis autem captus et 19 Decembris aut 20 Decembris 69 necatus est. Initio anni 70 funus censorium accepit.
Filius Sabini Titus Flavius Sabinus anno 82 consul ordinarius creatus est. Filia Lucio Iunio Caesennio Paeto, consulem ordinarium anni 61, nupsit[1].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 550