Titinius (scriptor)
Titinius (nescimus quo anno natus aut mortuus sit) fuit poeta Romanus qui fabulas togatas docuit. Ex variis testimoniis ultimis tertii saeculi a.C.n. annis et secundo saeculo ineunte floruisse plerumque existimatur[1]. Ita antiquissimus e tribus poetis quos fabulas togatas docuisse scimus apparet fuisse nec tamen usquam generis inventor appellatur. Ad gentem Titiniam pertinuisse videtur, gentem plebeiam sed antiquitus nobilem quae plures magistratus rei publicae dederat.
Nulla comoedia togata ad nos pervenit. E Titinii operibus exstant circiter 120 brevia fragmenta, plerumque a grammaticis servata, qui usus aut vocabula rariora in glossariis colligebant. Quindecim tituli traditi suntː Barbatus, Caecus, Fullones, Gemina, Hortensius, Insubra, Iurisperita, Prilia, Privigna, Psaltria sive Ferentinatis, Quintus, Setina, Tibicina, Varus, Veliterna. Genus dicendi Plauto quam Terentio similius iudicatum est[2].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Sic Edmond Vereecke. Contra Mario Martina, " Sulla cronologia di Titinio", Quaderni di filologia classica, 1978ː 5-25 qui Titinium ultimis secundi saeculi decenniis floruisse volebat. JT Welsh (2011) negat ullum cogens argumentum ad qualemcumque chronologiam comprobandam invenisse.
- ↑ Daviault, Comoedia togata 35-7.
Editiones cum commentario
[recensere | fontem recensere]- Collection des universités de France ː André Daviault, Comoedia Togata : Fragments, Les Belles Lettres, 1981 Recensio critica
- Titinio e Atta. Fabula togata. I frammenti. I (cur. Tommaso Guardi), Mediolani, 1985 Recensio critica
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- W. Beare, "Crepidata, palliata, tabernaria, togata", The Classical Review, 1939ː 166-168
- "The Fabula Togata", Hermathena, 1940ː 35-55
- The Roman Stage. A short history of Latin drama in the time of the Republic, Londini, 1950 Recensio critica
- Edmond Courbaud, de Comoedia togata, Lutetiae Parisiorum, 1899 LATINE
- André Daviault, "Togata et Palliata", Bulletin de l'Association Guillaume Budé, 1979ː 422-430
- Tibor Dénes, "Quelques problèmes de la « Fabula togata »", Bulletin de l'Association Guillaume Budé, 1973ː 187-201
- Florence Dupont et Pierre Letessier, Le Théâtre romain, Armand Colin, 2017
- T. Guardì, "Note sulla lingua di Titinio", Panː studi dell'Istituto di filologia latina VII 1981ː 145-65.
- L. Lersch, "De fabula togata, palliata et praetexta", Rheinisches Museum für Philologie, 1839, 509-521 LATINE
- Ioannes Henricus Neukirch, De fabula togata Romanorum: accedunt fabularum togatarum reliquiae, Lipsiae, 1833 LATINE
- Henricus Gustavus Pahl, De fabula Romanorum palliata et togata quae imprimis sic vocantur, Berolini, 1841 LATINE
- Andrès Pocina Pérez, "Naissance et originalité de la comédie « togata » ", L'Antiquité Classique, 1975ː 79-88
- cum A. Lopez, "Pour une vision globale de la comédie «togata»", Cahiers du GITA, 14, 2001ː 177-199
- Edmond Vereecke, "Titinius, Plaute et les origines de la fabula togata", L'Antiquité Classique, 1971ː 156-185
- "Titinius témoin de son époque", in Recherches de philologie et de linguistique : deuxième série, Lovanii, 1968ː 63-92
- Jarrett T. Welsh, "The Grammarian C. Iulius Romanus and the "Fabula togata"", Harvard Studies in Classical Philology, 2010ː 255-285
- "The dates of the dramatists of the "fabula togata"", Harvard Studies in Classical Philology, 2011ː 125-153