Thomas Erastus
Obitus: 31 Decembris 1583; Basilia
Patria: Helvetia
Nomen nativum: Thomas Lüber
Thomas Erastus (natus Thomas Lüber die 7 Septembris anno 1524 Aquis Helveticis, natus die 31 Decembris anno 1583 Basiliae) fuit medicus Helvetius et theologus reformatus.
Vita
[recensere | fontem recensere]Aquis Helveticis Thomas Erastus humili genere natus est anno 1524. Anno 1540 in Universitate Basiliensi studiis theologiae, postea Bononiae et Patavii philosophiae medicinaeque incubuit. Post novennium in patriam reversus aliquamdiu munere medici comitis Hennebergensis functus est, anno 1558 medicus Principis Electoris Othonis Henrici Palatinatus Rheni et simul medicinae professor Universitatis Heidelbergensis factus est.
Liber eius Explicatio gravissimae quaestionis, utrum excommunicatio (...) a sacrementorum usu (...) arcet tantam in consila Britanniarum Regni vim habuit, ut usque ad hunc diem opinio eorum, quae ecclesiam civitati subicere velint, Erastianismus vocetur.
Factioni Calvinisticae contrarius Erastus contra excommunicationem et Presbyterianismum contendit, variis litteris Zvinglianam de eucharistia doctrinam defendit. Cum criminationes se esse Unitarismi assectatorem allatae sunt, anno 1580 Basiliam abiit, ubi ethicae professor anno 1583 mortuus est.
Epitaphium
[recensere | fontem recensere]- LUMINUM DATORI S. NON HERMES HIC TRISMEGISTUS, SED ACUTUS PHILOSOPHUS, ELEGANS MEDICUS SINCERUS THEOLOGUS, HAIDELBERGENSIS ACADEMIAE COLUMEN, BASILIENSIS LUMEN, CUI NUTRICIA SUA LIBERAL. REPENDIT, DOCTIS PIISQUE AMABILIS ET QUOD AD PATRIAE SPLENDOREM FACIAT, HELVETIUS AQUENSIS THOMAS ERASTUS CONDITUR SEXAGENARIUS,
- AN. SAL. CIC IC XXCIII. PRID. KAL. IAN.
Opera
[recensere | fontem recensere]- Defensio libelli Hieronymi Savanarolae de astrologia divinatrice (1550). Basiliae.
- Disputationes contra novam medicinam Paracelsi (1572). Basiliae.
- Epistola de natura, materia, ortu atque usu lapidis sabulosi, qui in Palatinatu ad Rhenum reperitur (1572). Basiliae.
- De occultis pharmacorum potestatibus (1574). Basiliae.
- Disputatio de auro potabili in qua accurate admodum disquiritur, num ex metallis, opera Chemiæ, concinnata pharmaca tute utiliterque bibi possint (1578). Basiliae.
- Dissertationes de cometis (1578). Basiliae
- Indicium de indicatione cometarum (1578). Basiliae
- Anatome librorum Comitis Montani de morbis (1581). Basiliae.
- Tractatus de strygibus (1581). Francoforti.
- De vertigine (1581). Basiliae.
- De lethargo (1582). Basiliae.
- Theses: Disputatio de Febribus putridis in quatria de febribus Paradoxa Lauresatii Juberti (1583) Basiliae.
- Explicatio gravissimae quaestionis utrum excommunicatio (...) a sacrementorum usu (...) arcet (1589). Pesclavii (vere: Londinii).
- Opuscula et consuta medica (1590). Francoforti.
- Disputatio de putredine, in qua natura, differentiae, et causa putredinis ex Aristotele ... clare exponitur (1590). Lipsiae.
- Ratio Formandorum Syllogismorum : Brevissima et facilima: Non tam ex arte usum, quam ex usu artem docens (1602). Ambergae.
- Examen De Simplicibus, Quae Ad Compositionem Theriacae Andromachi requiruntur ... (1607). Lugduni.
- Der gründliche Bericht Thomae Erasti vom rechten verstand der wort: Das ist mein Leib ... (1610)
- Commentarius in Hymnos Prudentii (1613). Hanoviae.
Bibliographia (ordine chronologico)
[recensere | fontem recensere]- Zedlers Universal-Lexicon (1734). Erastus, Thomas. Vol. 8, Col. 1471 s. Lipsiae (in interrete[nexus deficit])
- Gaß, Wilhelm / Schumann, Albert (1877). Erast, Thomas. In: Allgemeine Deutsche Biographie (ADB). Vol. 6, Duncker & Humblot, Lipsiae, p. 180–182.
- Athenae Rauricae (Basiliae, 1778) pp. 427-30.
- Bonnard, Auguste (1894). Thomas Éraste et la discipline ecclésiastique
- Lechler, G.B. /Stähelin, R. (1898). Erastus, Thomas. In: Realencyklopädie für protestantische Theologie und Kirche (RE). 3. ed., vol. 5, p. 444-446. Lipsiae: Hinrichs.
- Wesel-Roth, Ruth (1954). Thomas Erastus: Ein Beitrag zur Geschichte der reformierten Kirche und zur Lehre von der Staatssouveränität [Veröffentlichungen des Vereins für Kirchengeschichte in der evang. Landeskirche Badens 15]. Lahr/Baden: Moritz Schauenberg. (in interrete
- Ruth Wesel-Roth (1959). Erast, Thomas. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Vol. 4. Berolini: Duncker & Humblot, p. 560
- Bautz, Friedrich Wilhelm (1975). ERASTUS (Lüber), Thomas. In: Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon (BBKL). Vol. 1, col. 1532–1533. Hamm: Bautz.
- Gunnoe, Charles D. (2011). Thomas Erastus and the Palatinate: a Renaissance physician in the Second Reformation. Leiden: Brill.
- Commentatio Thomas Erastus in Lexico historico Helvetiae: Theodisce, Francogallice, Italice
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Biographia in Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum (Heidelberga, 1620)
- Heidelberg in der frühen Neuzeit
- Thomas Erastus: Repetitio disputationis de Lamiis seu strigibus, Basiliae 1578 in Wiki der Drucke des 16. Jahrhunderts