Jump to content

Thamar Smirnova

Latinitas bona
E Vicipaedia

Thamar Michaelis filia Smirnova (Russice Тамара Михайловна Смирнова; Ucrainice Тамара Михайлівна Смирнова; nata die 25 Decembris 1918, mortua anno 2001) fuit astronomus Sovietica, quae in Observatorio astrophysico Crimaeae laboravit, et cum Instituto astronomiae theoreticae Leningradensi collaboravit. Inter annos 1966 et 1984, 136 asteroides invenit, uno a Ludmila Černych quoque invento. Thamar Smirnova cum Nicolao Černych etiam cometam 74P/Smirnova–Chernykh invenit. Eius honoris causa, asteroides 5540 Smirnova nominatus est.[1]

Index asteroidum a Thamari Smirnova repertorum

[recensere | fontem recensere]
  1. Lutz D. Schmadel, Dictionary of Minor Planet Names, 5a editio (Berolini: Springer, 2003), p. 472.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • De Thamar Smirnova in situ Universitatis publicae Petropolitanae instrumentationis aërocosmicae