Tartarus (flumen)
Appearance
Vide etiam paginam fere homonymam: Tartarus.
Longitudo | 147 chm |
---|---|
Altitudo fontis | 47 m |
Decursus aquae | 218,40 m³/s |
Area systematis | 2 885 chm² |
Fons | in provincia Veronae |
Ostium | in mare Hadriaticum |
Regio | provinciae Veronae, Mantuae et Rodigii |
Tartarus[1][2][3] (-i, m.) est flumen italicum, quod 147 chiliometra in longitudinem patet.
Hoc flumen variis nominibus Italiane et Venete vocatur:
- Tartaro ex principio ad cataractam Torretta Veneta; hoc 52 chiliometra in longitudinem patet.
- Canalbianco sive canal Bianco (Latine "Fossa Alba") ex cataracta Torretta Veneta ad cataractam Volta Grimana vocatur; haec 78 chiliometra in longitudinem patet.
- Po di Levante (Latine "Padus Orientalis") ex cataracta Volta Grimana ad mare Hadriaticum vocatur; hic 17 chiliometra in longitudinem patet.
Nonnulli Policini Superi incolae nunc etiam Tartaro hoc flumen usque ad Candam vocare solent.
Tartarus per Aevum Antiquum in Philistinam influxit, quae longe ex Hadria fluxit. Hodie Tartarus apud Hadrian fluit. In medio curso Paludes Tartari fluminis transit.
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Vide Tartarum in Victionario. |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
- ↑ Plinius, Naturalis historia 3.121
- ↑ Cornelius Tacitus, Historiae 3.9
}