Jump to content

Syntaxis

E Vicipaedia
(Redirectum de Syntax)

Syntaxis (Graece σύνταξις, a σύν "cum/una" et τάξις "ordo") est studium et principiorum et regularum structurae ordinisque elementorum intra sententias in linguis sive naturalibus sive constructis sicut linguis programmandi.

Vulgius syntaxis significare potest grammaticam cuiusdam linguae. Grammatica et syntaxis autem inter se differunt, quod illa quomodo debeamus lingua loqui praescribit, haec quomodo re vera sententias animo fingimus intellegimusue describit.

Syntaxis et semantica

[recensere | fontem recensere]

Syntaxis stat aliquomodo semanticam adversum.[nb 1] Possumus quoque sententias etsi bene formatas fingere tamen significatione inteliigibili carentes sicut possumus sententias construere intelligibiles etiam grammatice male formatas. Exemplorum gratia:

  1. #Septem sunt plus quam octo.[nb 2]
  2. #Sues virides, serius noctu in medio die, alis volaverunt sub flumen.
  3. *Ivi non Romae, habui argentum non quod.[nb 3]

Prima sententia est falsa, quia septem sunt minus quam octo.

Secunda sententia est absurda, quia sues sunt subrubri, haud potest esse nox dum dies splendet, non possunt sues volare quia non habent alas et, etiam si eas haberent, nullo pacto potis est sub flumen volare.

Tertia sententia est facilis intellectu; significat "Non ivi Romam, quia non habui argentum." Nihilominus, Romae non est in recto casu post verbum motus, necesse est habere quia ad initium articuli, et non debet habui vel argentum praecedere.

Ergo per syntaxin primae duae sententiae sunt bene formatae, significationem autem intelligibilem non habent. Tertia sententia habet significationem claram, sed est male formata.

Linguistae interdum sententias suas finxerunt ad hanc rationem explicandam, quarum fortasse est praeclara illa Chomskiana:

Colorless green ideas sleep furiously.[1] ((Anglice), Lat. "Achromaticae virides cogitationes dormiunt saeviter.")

Poema Jabberwocky saepe adhibetur ad rationem similem monstrandam, quae est nos intelligere posse functionem partemque verborum in sententiis syntacticam, si exempli gratia sint ubi debent, si declinationes coniugationesque rectas habeant, etc:

Twas brillig, and the slithy toves did gyre and gimble in the wabe.[2] ((Anglice), Lat. ""Est brilgum: tovi slimici in vabo tererotitant.[3][nb 4])

Nexus interni

  1. Hoc quidem est nimis simplex. Vide criterion Theta.
  2. Symbolum # denotat sententiam bene formatam sed semantice non intelligibilem.
  3. Symbolum * denotat sententiam male formatam.
  4. Conversio haec est in appendice data. In textu ipso, Carruthers dat conversionem intelligibiliorem secundum sensum a Ludovico ipso explicatum: "Hora coctava per protiniam teremeles limagiles teretant et quoque gyrirotant."
  1. Chomsky, Noam (1957). Syntactic Structures. The Hague/Paris: Mouton. pp. 15 
  2. Ludovicus, Carroll (1871). Through the Looking-Glass, and What Alice Found There. Londinium: Macmillan 
  3. Carruthers, Clive H. (1966). Per speculum transitus 
Stipula

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!