Spiritus vini Armeniacensis
Spiritus vini Armeniacensis[1] est aqua ardens in pago Armaniacensi e vino per destillationem producta.
Terrae e quibus haec potio provenit magna parte ad antiquum comitatum Armaniacensem vel Armeniacensem correspondent, magna parte etiam ad praefecturam Aegircium hodiernam. Urbes Elusa et Condomium capita huius commercii reputantur; vina autem proveniunt spiritusque conficiuntur et maturantur in villis ruralibus. Vina, quae ad spiritum producendum destillantur, e varietatibus Ugni blanc et Baco blanc nata sunt, quarum illa iam Romanis fortasse cognita est, hic autem a Francisco Baco in ipso pago Armaniacensi anno 1898 inventa est ex hybridizatione varietatum Europaeae Folle blanche Americanaeque Noah. Nusquam in Francia omni, nisi in hoc pago, licet vites ex hybridizatione specierum ortas conserere.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cf. "Armeniacensis comitatus" in Chaptal et al. (1808)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- 1808 : Jean-Antoine-Claude Chaptal et al.; Iosephus Voltiggi, interpr., Tractatus de vitis cultura arteque parandi vinum. Viennae [i.e. Vindobonae] 1808 (vol. 1 p. 102)