Sosia
Sosia est persona Amphitruonis comoediae Plautinae, ubi servus Thebani ducis Amphitruonis ita nominatur. Nescimus hancine personam e comoedia Graeca hodie deperdita sumpserit—quod verisimilius est—an ipse excogitaverit Plautus. Certe cum archetypo comoediae Graecae congruit: nam est servus et verberum metuens et protervus et callidus et loquax, in primis vero vini cibique amator. Postea Sosia apparet apud auctores hodiernos qui novas fabulas, Plautum imitantes, de eodem argumento scripserunt, inter quos Ioannes Rotrou (Les deux Sosies, 1636), Molière (Amphitryon, 1668), Ioannes Dryden (1690), Henricus von Kleist (1807), Iohannes Giraudoux (Amphitryon 38, 1929). Ab ipso Molière partes Sosiae in scaena actae sunt.
De fabula
[recensere | fontem recensere]Fabula e mythologia Graeca sumpta est: etenim Iuppiter, dum amore formosae Alcmenae captus complexum eius cupit, speciem mariti absentis Amphitruonis induit, uxoris castae et amantis decipiendae causa. Mercurius eum comitatur, qui et ipse sese adsimulavit Sosiae, Amphitruonis servo. Ita fit ut, nuntius victoriae e castris domum uxori a domino praemissus, verus Sosia in falsum Sosiam (Mercurium) incidat, qui eum domo prohibet ac negat eum Sosiam esse posse, quia ipse sit. Post longas argumentationes, cum Mercurius "pugnis plus valeret," verus Sosia victus confessus est se non esse Sosiam ac mandatis infectis ad dominum Amphitruonem rediit. E qua confusione prima scaena comoediae Plautinae miram vim comicam duxit (hanc opportunitatem ne imitatores quidem omiserunt). Molière Sosiae quoque uxorem dedit, Cleanthim nomine. Ita confusio coniugalis in fabula Francogallica duplicata est.
De sensu hodierno
[recensere | fontem recensere]Hanc propter fabulam celeberrimam in linguis pluribus (Francica et Italiana, exempli gratia), sosia nomen sermonis communis factum est. Sosia est homo alteri homini non cognato tam similis ut plerique hac similitudine decipiantur ac confundantur. Exempli gratia, Saddamo Hussein plures sosiae fuerunt, quos mercede conducebat ad inimicos sese necare volentes fallendos.