Jump to content

Sinus Amundsenianus (Antarctica)

Coordinata: 66°55′S 50°0′E / 66.917°S 50°E / -66.917; 50
E Vicipaedia
Rodoaldus Amundsen, ex quo sinus appellatur, circa 1923.

Sinus Amundsenianus (Anglice Amundsen Bay), etiam Sinus Glaciei (Ice Bay) appellatus, est sinus 39 chiliometra latus, ad occidentem versus Montium Tula in Terra Enderbiana Antarcticae. Sinus visus est magna incisura glacie plena in ora maritima sita a Duglassio Mawson Equite die 14 Ianuarii 1930. Quae conformatio geographica, iterum ab Hjalmar Riiser-Larsen, expeditionis Norwegicae duce, per volatum aeroplani die 15 Ianuarii eiusdem anni visus, prope eius locum verum in tabulis geographicis a Norvegicis appositus est. Singula regionis adumbrata sunt ab exploratoribus Expeditionis Investigationis Antarcticae Nationalis Australianae, qui in aeroplano anno 1956 deorsum appulerunt, et ab aliis qui e Thala Dan parvula navi ad terram mense Februario 1958 appulerunt. Sinus nominatus est a Mawson e Rodoaldo Amundsen, exploratore Norvegico, qui primum Polum Australem attigerat.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]