Sindi
Appearance
Sindi[1] (Graece Σινδοί) fuere populi antiqui, qui millennio primo a.C.n. et saeculis primis p.C.n. in paeninsula Tamanica litoreque adiacenti Ponti Euxini (in regione secundum eos Sindica vocata) habitabant. Maeotarum pars videntur.[2] A saeculo 5 a.C.n. regnum suum habentes, a saeculo 4 a.C.n. tamen in regnum Bosporanum inclusi, culturam linguamque Graecorum valde acceperunt, saeculis primis a.C.n. enim Sarmatis assimilati sunt.[3]