Jump to content

Sententia (linguistica)

E Vicipaedia

Sententia est unitas linguistica quae in uno aut pluribus vocabulis grammatice coniunctis consistit. Verba significantia comprehendere potest ad dictum, quaestionem, exclamationem, petitionem, iussum, aut monitum exprimendum disposita.[1] Sententia est copia verborum quae cogitatum plenum per doctrinam refert (quamquam sine contextu inepta videri potest); ergo phrasis simplex esse potest, sed satis significationis fert ut clausam implicare potest, etsi aperta non sit. Exempli gratia, vocabulum duo ut sententia (quaestioni "Quot erant?" respondens) clausam Erant duo implicat. Sententia plerumque subiectum et praedicatum continet. Sententia praeterea solum modis orthographicis definiri potest, ut grex verborum littera maiuscula incipiens punctoque pleno finiens.[2] (Haec autem definitio in linguis non scriptis inutilis est, vel in linguis scriptis per rationem quae ambobus artificis vel eorum analogiis exactis non utitur.) Exempli gratia, exordium Bleak House mythistoriae Caroli Dickens in tribus sententiis consistit:

Londinii. Studiorum spatium festi Michaelis nuper finitum, Domino Cancellario in aula Hospitii Lincolniensis sedente. Implacabile caelum Novembri.[3]

Primae sententiae est unum verbum, nomen proprium. Sententiae secundae est solum verbum non finitum (quamquam per definitionem supra dictam, "Cancellario in aula Hospitii Lincolniensis sedente" sententia videtur per se). Sententia tertia est simplex grex nominalis. Solum definitio orthographica hanc variationem amplectitur.

Nexus interni

  1. "Sentence." Dictionary.com.
  2. Halliday et Matthiessen 2004.
  3. Anglice: "London. Michaelmas term lately over, and the Lord Chancellor sitting in Lincoln's Inn Hall. Implacable November weather."

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Bosque, Ignacio, et Javier Guitiérrez-Rexach. 2009. Fundamentos de Sintaxis Formal. Matriti: Akal. ISBN 9788446022275.
  • Cerdá Masso, Ramón, et Alberto Jiménez Hipólito Remondo. 1986. M.ª Ángeles Andrés. Diccionario de lingüística. Matriti: Anaya. ISBN 8475253660.
  • Grande Alija, Francisco Javier. 1996. Las modalidades de la enunciación. Thesis PhD. Legioni: Universidad de León.
  • Halliday, M. A. K., et C. M. I. M. Matthiessen. 2004. An Introduction to Functional Grammar.
  • Martínez, Hortensia. 2005. Construir bien en español: La correccíon sintáctica. Oveti: Ediciones Nobel. ISBN 3896577751.
  • Summers, Juana. 2014. A Picture Of Language: The Fading Art Of Diagramming Sentences. NprEd: How Learning Happens, 22 Augusti.