Semuncia
Semuncia est dimidia uncia, id est vicesima quarta (1/24) pars mensurae alicuius. Erat etiam nummus aeneus tertio saeculo a.C.n. a Romanis et aliis gentibus Italicis mediam Italiam incolentibus signatus.
De mensura
[recensere | fontem recensere]Semuncia duodecim scripula comprehendebat. Inter alia in usu erat ad :
- massam vel pondus metiendum, ubi vicesimam quartam partem librae valebat, id est circiter 13gr.50.
- aream metiendam, ubi vicesimam quartam partem iugeri valebat, id est circiter 1200 pedes quadratos.
De nummo
[recensere | fontem recensere]Nummus aeneus fuit tertio saeculo a.C.n., qui vicesimam quartam partem assis valebat. Quoad as libralis fuit, semuncia circiter 13 gr. pendebat, bello Punico secundo pondus vehementer imminutum est nec ultra tertium saeculum semuncia percussa est. Praecipuae notae fuenrunt primo glans ex una parte et caduceus ex altera. Mox cum as Iani geminum caput/Prora navis apparuit, tum eaedem notae semunciae atque sextanti fuerunt : id est caput Mercurii cum petaso alato ex una parte et prora navis ex altera. At in eo differebat sextans quod duos globulos valorem duarum unciarum indicantes ex utraque parte praebebat. At in semuncia nulli globuli erant.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Columella libro quinto de Re rustica, capitibus 1-2.
- Varro libro quinto de Lingua Latina 171.
- Lucas Paetus, De mensuris, et ponderibus Romanis, et Graecis : cum his quae hodie Romae sunt collatis libri quinque. Eiusdem variarum lectionum liber unus. Venetiis, 1573.
Nexus interni
- Aes grave - As - Quadrans - Quartuncia - Quincunx - Dupondius - Semis - Sextans - Triens - Uncia (pondus et nummus)