Clemens I
Sanctus Clemens I sive Clemens Romanus, martyr Ecclesiae Catholicae, fuit quartus episcopus Romanus ab anno 89 usque ad 97.
Studiosi dubitant si Clemens differens est ab eo quem notat Sanctus Paulus in Epistula ad Philippenses (4:3). Agitur de liberto Flavii Clementis, qui fuit consul eodem tempore consobrini principis Domitiani.
Pontificatus
[recensere | fontem recensere]Obiit circa annos quattor post depositionem a pontificatu pro Evaristo. Festum eius celebratur ab Ecclesia Catholica Romana die 23 Novembris.
Romae stat basilica antiquissima in monumento suo erecta.
Tradunt auctores saeculi IX Clementem martyrium in Crimea anno 102 passum esse; in exsilium in Chersonesum ab imperatore Nerva et a pontificatu dimittere coactum esse; condemnatum ad metalla, conversiones captivorum ibi operatum esse et renuisse sacrificiis deos colere; capitis damnatum, deiectum cum ancora in collo in Mare Nigrum esse. Corpus eius recuperatum tradunt latum esse Romam a sanctis Cyrillo Methodioque anno 869, ut poneretur in basilica ipsius Clementis nomen ferenti, erecta saeculo V super fundamentis domus paternae, in qua inveniuntur, in "affresco", antiquissimae inscriptiones parietales in lingua inter Latinam et quasdam vulgares linguas exaratae.
Sanctus Irenaeus refert Clementem vidisse apostolos et audivisse suis ipsis auribus eorum praedicationem.
Ipso regnante, schismata et haereses apparuerunt in ecclesia: Gnostici Ebionitaeque.
Scripta
[recensere | fontem recensere]- Inter eius ministerium, Corinthi, conflagraverunt seditiones contra sacerdotes-episcopos. Clemens, episcopus ecclesiae Romae, epistulam Corinthum misit ut ordo officiaque pastorum servarentur, lectores memoria apostolorum Petri Paulique movendo.
- Traditio alteram epistulam ab eo scriptam esse vult, sed hae litterae iam ei non ascribuntur.
Nexus interni
Nexus Externi
[recensere | fontem recensere]- Epistula (Anglice)
- Fontes Latinae de papis usque ad annum 530 (Papa Felix IV)
- Liber pontificalis
- Lectio papae Benedicti XVI de Clemente inter audientiam generalem die 7 Martii 2007 (Italiane)
- Opera Omnia