Jump to content

Sancius

E Vicipaedia
Zhuang Zhou senex ranam contemplatur.

Sancius[1] (Sinice 莊子 Zhuangzi, 'Magister Zhuang'; praenomine 周 Zhou [2]) fuit philosophus Sinicus magni momenti qui circa saeculum quartum a.C.n. aetate civitatum bellantium vixit, philosophia Sinica maxime aetate Centum Scholarum Cogitationis florente. Scripsisse dicitur secundum Cienum decem milia capita, quorum nihil exstat praeter quae in Sancio opere eponymo continentur, seu ipso auctore solo sive cum aliis, quem vocant etiam Nanhua Jing (南華經) cultores Taoistici, uno e fundamentalibus eius religionis libris; nam stilo tam singulari fertur conposuisse, ut vel periti eius temporis litterarum nec omnia ipsi intelligere possent.[3]

Sola memoria eius vitae est descriptio brevis in capitulo sexagesimo tertio libri Shiji (史記), Cieno auctore.[4] Biographia Cieni dicit eum fuisse magistratum minorem e Meng (oppidum in Anhui hodierno) in civitate Song, qui tempore Hui regis Liang et Xuan regis Qi (saeculo quarto a.C.n. exeunte) vixit.[5] Fama permotum Chu nationis regem Wei olim iusisse fertur multis donis eum invitari, ut rem publicam gereret. At illum "non vidisti bovem? malim otiolo meo indulgere." His dictis domu mansisse neque ministrum esse factum.[3]

In cogitatione Sinica aetatis Zhou, Confucius, Laocius, Mocius, Hui Shi, et Yang Zhu eum moverunt; ipse vicissim Taoismum, Buddhismum Sinicum, et Zen movit. Nomen honorificum Nanhua Zhenren (南華真人, h.e. "divus meridianorum florum") a domu Tang regnatrice latum accepit, cuius imperatores religioni Taoisticae tam studentes Laocium et Sancium divos ambos habebant.

Sancius philosophiam contra morem qui ipso florente praevalebat non per argumenta et rationem, ut Confuciani et Moiani, sed per fabulas et more poetico descriptiones illustrabat; quam ob rem loci permulti ex eo maxime sunt celebrati, quorum aliquot hic tractabimus. Is enim ingenium naturae extollit praeponitque humano artificio, ut in libro II tria genera musices numeret, primam et infimam humanam, inde naturalem, denique et supremam caelestem sive ipsius Tao, quae exaudiri nequit nisi per longa silentia et meditationes.[6] Propterea et disputationes cum aliis scholis aspernatus, ipsum autem dicendi modum sive rhetoricen considerabat, cui studeret amicus et collocutor Hui Shi, sectator scholae nominum, saepius paradoxa eorum per iocum tractavit, ut inanitas disputationum humanarum per se monstraret; quorum unum in fabula de piscium gaudio illustratum a philosopho Germano Martino Heidegger est allatum, quo et suas de existentia ratiocinationes patefaceret.

Quod autem ad rem publicam gerendam spectat, negat Confucii doctrinam secundum quam officium est omnibus eruditis ut possunt in rebus publicis versari, foro verum et luce carere docet atque in otium se referre. Aequalitati autem cuidam favet, nec distinguit Confuciano more principes a multitudine, sed in fabulis et humillimos fabros libere cum regibus colloqui repraesentat. Simul verum et repudiat doctrinam Moianam amoris universalis, propterea quod animi motus contra naturam rerum reprimit; docet immo in libro II: "Tao refugit e conspectu per imperfectum intellectum; sermo refugit ex auditu per gloriosam ostentationem. Ergo disputant de vero et falso Confuciani et Moiani, hi illorum sententiam negant, illi horum; atqui si quis haec quae negant affirmare et quae affirmant negare velit, melius erit quadam uti illuminatione."[7] Qui autem Tao invenit, tamquam in cnodace rotae universi stat neque ullo argumento movetur; is enim repugnantiam ipsam rerum explodit per rationis illustrationem.

Ding archimagirus boves dissecat

[recensere | fontem recensere]

Fabula de Ding archimagiro in libro III Sancii continetur, quam cum Latine translata dabimus Angelo Zottoli interprete. Patefacit enim is per archimagiri dexteritatem Tao consistere omnibus in artibus, etiam coquendi, quam servilem habent multa eiusdem aetatis philosophorum pars, convenientes ut ait Confucius "vir bonus coquos et culinas evitat" (君子遠庖廚); equidem porro haec Tao sive ratio in rebus ipsis non meditata aut considerata, sed tamquam natura ea periti sine animi intentione utuntur, perque eandem rationem mentis tranquillitatem attingimus et vitamus confusiones quae e controversiis oriuntur, hoc est vitalitatem alere (養生) appellatum.

庖丁為文惠君解牛,手之所觸,肩之所倚,足之所履,膝之所踦,砉然嚮然,奏刀騞然,莫不中音。合於《桑林》之舞,乃中《經首》之會。文惠君曰:「譆!善哉!技蓋至此乎?」庖丁釋刀對曰:「臣之所好者道也,進乎技矣。始臣之解牛之時,所見无非牛者。三年之後,未嘗見全牛也。方今之時,臣以神遇,而不以目視,官知止而神欲行。依乎天理,批大郤,導大窾,因其固然。技經肯綮之未嘗,而況大軱乎!良庖歲更刀,割也;族庖月更刀,折也。今臣之刀十九年矣,所解數千牛矣,而刀刃若新發於硎。彼節者有間,而刀刃者无厚,以无厚入有間,恢恢乎其於遊刃必有餘地矣,是以十九年而刀刃若新發於硎。雖然,每至於族,吾見其難為,怵然為戒,視為止,行為遲。動刀甚微,謋然已解,如土委地。提刀而立,為之四顧,為之躊躇滿志,善刀而藏之。」文惠君曰:「善哉!吾聞庖丁之言,得養生焉。」[8]

Archimagirus pro Wen hoei principe exartuabat boves : manuum attactus, humerorum accubitus, pedum compressio, poplitis submissio, decarnandi ossa crepitus, infigendi gladium fragor, nil non debito sono quadrabat cum Mororum sylvae chorea, atque adeo respondebat Filorum capitis consonantiae.

Wen hoei princeps ait : "evax, euge ! dexteritas quippe eo devenit !"

Archimagirus deponens cultrum, respondit : "ego quod amo, ratio est et magis quam habilitatem. Initio ego, deartuandi boves tempore, nil videbam praeter bovem; triennio post, nunquam videbam integrum bovem; praesenti autem tempore, ego cum spiritu occurro, non vero cum oculis offendo : sensum scio cessare, at spiritus vult progredi. Conformiter ad rerum naturam, percutio magnos articulos; sequor magnas iuncturas, iuxta suam naturalem viam. Ars pertransiit musculos nunquam, quanto ergo minus magna ossa. Boni coqui quotannis mutant cultrum, quia secant : vulgares coqui quovis mense mutant cultrum, quia rumpunt : nunc servuli culter a novendecim annis est : quos deartuavit, aliquot milia bovum sunt, et tamen cultri acies quasi nuper educta e cote. Illorum articuli habent iuncturas, et cultri acies non est crassa : cum tam subtili ingressus compagum spatia, libere proh ! ipse in versando aciem indubitate habeo reliquum spatium. Eapropter novendecim anni sunt, et cultri acies quasi recens demissa e cote. Licet ita, tamen quotiescumque devenio ad commissuras, ego sentio rei difficultatem. Timidus mihi caveo, oculi sunt fixi, actio fit lenta, moveo cultrum admodum sensim; illico iam deartuatum, velut gleba cadit humum. Attollo cultrum et sto; et propter hoc undique conspicio, propter hoc fero referoque pedes, expleto animo; purgo cultrum et recondo illum."

Wen hoei princeps ait : "factum bene! ego auditis archimagiri verbis, novi alere vitalitatem."[9]

Dialogus super fossam

[recensere | fontem recensere]

Dialogus hic cum Hui Shi de piscium gaudio habitus in libro XVII continetur.

莊子與惠子遊於濠梁之上。莊子曰:「儵魚出遊從容,是魚樂也。」惠子曰:「子非魚,安知魚之樂?」莊子曰:「子非我,安知我不知魚之樂?」惠子曰:「我非子,固不知子矣;子固非魚也,子之不知魚之樂全矣。」莊子曰:「請循其本。子曰『汝安知魚樂』云者,既已知吾知之而問我,我知之濠上也。」[10]

Sancius et Hui Shi magistri per molem vagantur super fossam.

Sancius ait: "En ecce pisces ut otiose in aqua summa natant et rursus se mergunt! Quippe, gaudent."

Hui ait: "Tu piscis non es. Qui potes nosse, quaeso, piscium gaudium?"

Sancius ait: "Tu ego non es. Qui potes scire, quaeso, ignorare me piscium gaudium?"

Hui ait: "Scilicet ego tu non sum, nescio utrum ignores. Eodem modo tu piscis non es, ergo necessarie demonstratum, te ignorare piscium gaudium."

Sancius ait: "Argumentum excutiamus, quaeso, unde ortum sit. Aiebas: 'piscium gaudium qui novisti.' Ex hoc id apparet, quod me nosse iam sciens rogas. Ego autem super fossam novi."

Sancius papilionem videt in somnis

[recensere | fontem recensere]

Fabula haec in extremo libro II continetur, in quo uno Sancius argumentum directum facit ad inutilitatem disputationum demonstrandam. Postremo enim, rebus omnibus una esse in Tao patefactis, ipse de identitate sua dubitans omnia semper in aliud mutari docet.

昔者莊周夢為胡蝶,栩栩然胡蝶也,自喻適志與!不知周也。俄然覺,則蘧蘧然周也。不知周之夢為胡蝶與,胡蝶之夢為周與?周與胡蝶,則必有分矣。此之謂物化。[11]

Olim in somnis formam suam in papilionem mutatam Sancius videt. Volitat tamquam papilio, gaudere se credit, Sancium ignorat. Tum expergefactus e somno rursus se Sancium videt. Nescio verum Sancius in papilionem mutatus in somnis an papilio in eum; sed differt quidem hic ab illo. Quod est appellatum metamorphosis rerum.

Wonton moritur perforatus

[recensere | fontem recensere]

Haec autem fabula in extremo libro VII, qui et ultimus videtur quorum maxime consentiunt Sancium auctorem esse, de morte Wonton agit; id enim nomen Sinice ambiguum valet, primum ferculum significans offam fartam, inde et Chaos quod ante rerum universalitatem exstabat. Itaque per iocum aedificationem mundi assimulat offae perforatae, quod scilicet farto dilapso non iam esculenta fiat.

南海之帝為儵,北海之帝為忽,中央之帝為渾沌。儵與忽時相與遇於渾沌之地,渾沌待之甚善。儵與忽謀報渾沌之德,曰:「人皆有七竅,以視聽食息,此獨無有,嘗試鑿之。」日鑿一竅,七日而渾沌死。[12]

Rex meridiani maris Shu erat; septentrionalis Hu; medii Wonton. Illi duo olim in Wonton terram ingressi magnificentissimo hospitio ab hoc accipiuntur; consulunt ut gratiam rependant.

Aiunt inter se: "Omnes scilicet septem habent foramina, quibus vident, audiunt, edunt, spirant. Iste unus caret. Perforare moliamur."

Tum cottidie novum per foramen terebrant; septimo die Wonton mortuus est.

Nexus interni

  1. E. H. Parker, The Taoist Religion, p. 5: "[...] such Taoist writers as Lieh-tsz, Chwang-tsz, and Hwang-tsz may be fairly Latinised as Licius, Sancius, and Vancius ; just as Mencius and Confucius stand for Mêng-tsz and K῾ung-tsz"; nonnusquam et alibi.
  2. Inter alias romanizationes sunt Zhuang Tze, Chuang Chou, Chuang Tsu, Chuang Tzu, Chouang-Dsi, Chuang Tse, et Chuangtze.
  3. 3.0 3.1 Angelus Zottoli, Cursus litteraturae Sinicae neo-missionariis accomodatus. p. X.
  4. Mair 1994: xxxi-xxxiii.
  5. Ziporyn 2009: vii.
  6. 莊子, 《齊物論》, 1.
  7. 莊子, 《齊物論》, 4: "道隱於小成,言隱於榮華。故有儒、墨之是非,以是其所非,而非其所是。欲是其所非而非其所是,則莫若以明。"
  8. 莊子, 《養生主》, 2.
  9. Angelus Zottoli, Cursus litteraturae Sinicae neo-missionariis accomodatus. p. 213.
  10. 莊子, 《秋水》, 13.
  11. 莊子, 《齊物論》, 14.
  12. 莊子, 《應帝王》, 7.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Ames, Roger T. 1991. The Mencian Concept of Ren Xing: Does it Mean Human Nature? In Chinese Texts and Philosophical Contexts, ed. Henry Rosemont, Jr. LaSalle Illinoesiae: Open Court Press.
  • Ames, Roger T., ed. 1998. Wandering at Ease in the Zhuangzi. Albaniae: State University of New York Press.
  • Bruya, Brian, interpres. 1992. Zhuangzi Speaks: The Music of Nature. Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 9780691008820.
  • Chan, Wing-Tsit. 1963. A Source Book In Chinese Philosophy. Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 0691019649.
  • Chang, Chung-yuan. 1963. Creativity and Taoism: A Study of Chinese Philosophy, Art, and Poetry. Novi Eboraci: Julian Press.
  • Creel, Herrlee G. 1982. What is Taoism? and other studies in Chinese cultural history. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 0226120473.
  • Hansen, Chad. 2003. The Relatively Happy Fish. Asian Philosophy 13:145–164.
  • Horne, Charles F., ed. 1917. Medieval China. The Sacred Books and Early Literature of the East, 12. Novi Eboraci: Parke.
  • Kirkland, Russell. 2004. Taoism: The Enduring Tradition. Novi Eboraci: Routledge. ISBN 9780415263214.
  • Mair, Victor H. 1994. Wandering on the Way: Early Taoist Tales and Parables of Chuang Tzu. Novi Eboraci: Bantam Books. ISBN 0553374060.
  • Merton, Thomas. 1969. The Way of Chuang Tzu. Novi Eboraci: New Directions.
  • Palmer, Martin. 1996. The Book of Chuang Tzu. Penguin. ISBN 9780140194883.
  • Roth, H. D. 1993. Chuang tzu 莊子. In Early Chinese Texts: A Bibliographical Guide, ed. Michael Loewe, 56–66. Berkeleiae: Society for the Study of Early China; Institute of East Asian Studies, University of California Berkeley. ISBN 1557290431.
  • Schwartz, Benjamin J. 1985. The World of Thought in Ancient China. Cantabrigiae: Harvard University Press. ISBN 9780674961913.
  • Waltham, Clae, ed. 1971. Chuang Tzu: Genius of the Absurd. Novi Eboraci: Ace Books.
  • Watson, Burton. 1962. Early Chinese Literature. Novi Eboraci: Columbia University Press.
  • Watts, Alan, cum Al Chung-liang Huan. 1975. Tao: The Watercourse Way. Novi Eboraci: Pantheon Books. ISBN 0394733118.
  • Ziporyn, Brook, ed. 2009. Zhuangzi: The Essential Writings with Selections from Traditional Commentaries Hackett Classics Series. Hackett Publishing. ISBN 9781603844352/

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicicitatio habet citationes quae ad Sancius spectant.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sancius spectant.