Jump to content

Samuel Danforth

E Vicipaedia
Pagina titularis ephemeridis anni 1647.

Samuel Danforth (1626–1674) fuit minister Puritanus, praedicator, poeta, astronomus, ac socius Reverendi Ioannis Eliot oppidi Roxberiae Massachusettae, apostolus Indorum appellati.

Samuel Danforth Framlinghamiae in Suffolcia die 17 Octobris 1626 natus est, sextus ex septem liberis Nicholai Danforth (1589–1639) et Elizabethae Symmes Danforth (c.1596–1629). Sex liberi superantes—Elizabetha (1619–1673), Anna (1622–1704), Thomas (1623–1699), Lydia (1625–1686), Samuel, Ionathan (1628–1712)—cum patre Massachusettam anno 1634 migraverunt. Patre autem anno 1639 mortuo, Samuel cum Thoma Shepard, pastore templi Cantabrigiae, commoratus est, et deinde in Collegio Harvardiano matriculavit, ubi anno 1643 studia ad finem perduxit, et tutor usque ad 1650 mansit. Inter sua studia fuerunt astronomia, et hoc tempore tres ephemerides protulit (annorum 1647, 1648, et 1649), quae sunt prima generis exempla Americana exstantia. Quarta (anni 1646) ei tribuitur, sed singulum exemplar pagina titulari aliisque paginis et ergo auctoris nomen caret. Hae ephemerides sua poemata (quorum nonnulla aenigmata vel quaestiones verborum sunt) ac prima exempla versuum saecularium in Nova Anglia prolatorum offerunt. Praeterea breves eventuum magni momenti in historia Novae Angliae temporum ordines, cum tabulis caelestibus, tabulis quae ad aestum pertinuerunt, calendaria, et dies iudicii continuerunt. Anno 1650, pastor Roxberiae factus est, ubi Reverendus Ioannes Eliot fuit senex docens, et die 24 Septembris 1650 ordinatus est. Anno 1651 Mariam Wilson (1633–1713), filiam Reverendi Ioannis Wilson Bostoniae duxit, quae ei duodecim liberos peperit. Mortuus est die 19 Novembris 1674.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Bercovitch, Sacvan. 1978 The American Jeremiad. Madisoniae Visconsiniae: University of Wisconsin Press. ISBN 0299073505.
  • Miller, Perry. 1956. Errand into the Wilderness. Cantabrigiae: Harvard University Press.