Jump to content

Sacrum Romanum Imperium

Haec pagina est honorata.
E Vicipaedia
(Redirectum de SRI)
Wikidata Sacrum Romanum Imperium
Res apud Vicidata repertae:
Sacrum Romanum Imperium: insigne
Sacrum Romanum Imperium: insigne
Terra continens: Europa
Territoria finitima: Res Publica Utriusque Nationis, Regnum Hungariae, Francia Borboniensis
Locus: 50°5′29″N 14°25′20″E
Caput: Vindobona, Praga, Ratisbona, Wetzlaria, Aquisgranum, Praga

Gestio

elective monarchy, federal monarchy
Consilium: Dieta Imperii

Populus

Numerus: 40 000 000
Sermo publicus: Latine, lingua Theodisca, Italiane, lingua Bohemica, lingua Hungarica, lingua Polonica
Moneta: Ducatus

Commemoratio

Paean: Gott erhalte Franz den Kaiser
"Imperium Sacrum cum omnibus membris".

Sacrum Romanum Imperium[1][2] vel Sacrum Imperium Romanum[1][3][4] (Theodisce Heiliges Römisches Reich) fuit terrestris multarum populorum compositio in Europa Occidentali, Media, et Meridiana quae Mediis Aevis ineuntibus fiebat et usque ad dissolutionem anno 1806 continuavit, bellis Napoleonicis saevientibus.[5] Quod imperium anno 962, Ottone I regente, ex imperio Francorum exortum erat.

Formula Imperium Romanum iam titulis propria erat Caroli Magni imperatoris, tum memoria Friderici I appendix Sacrum apparuit. In documentis lingua Theotisca primo exsistebat formula Heiliges Römisches Reich Carolo IV imperante (1254). Ex anno 1438, appendix Nationis Germanicae (Theodisce deutscher Nation) inveniri potest, anno 1486 hoc titulo primo in lege utebantur. Ex anno 1512 ordinaria erat formula Sacrum Imperium Romanum Nationis Germanicae aut Imperium Romanum Sacrum Nationis Germanicae. Corona dedicata a Francisco II die 6 Augusti 1806 anno imperium exstinguebatur.

Titulus exprimit postulationem et esse sucessorem imperii Romani pariterque imperatorem mundi et hoc ad sacra augetur, in quibus dominatio erat condita.

Imperium Romanum Classicum.

Incipit historia Sacri Romani Imperii cum obitu imperii Romani classici. Traiano imperatore, id est saeculo secundo, hoc imperium comprehendit totum mare mediterraneum, cum parte maiore Europae Occidentalis. Sed saeculo proximo accidit magnum discrimen, quod discrimen tertii saeculi dicitur. Propter discrimina tam politica quam bellica ac quoque oeconomica, inter annos ducentos triginta quinque et ducentos octoginta quattuor imperium Romanum commotum est magno bello civili. His temporibus imperium saepe est in multis partibus divisum.

Divisio Imperii post Theodosium, anno 395.

Demum anno ducentis octoginta quattuor, sumptus est Diocletianus ut Romanorum imperator, qui totum imperium conciliare potuit. Ad pacem agendam, creat novum gubernium quo duo imperatores aequales, dicti Augusti, regunt imperium cuncti, uno regente in parte occidentale et alio regente in parte orientale. Sub his Augustis sunt duo imperatores minores, dicti Caesares. Hi debent sumere nomen Augusti cum illi anteriores imperium cedant. Sed hoc systema mox incipit novum discrimen, et demum imperium est denuo ab uno imperatore solo rectum, nomine Constantini. Post Constantinum incipit novum aevum stabilitatis. Ad pacem agendam, Constantinus statuit novam religionem publicam quae imperium debet coire, nomine Christianismi. Post mortem imperatori Theodosii, anno tricentis nonaginta quinque, imperium est denuo et finaliter in duabus partibus divisum, sed utrique imperatores se vident ut aequales et imperium in theoria est semper unum.

Invasio barbarorum et finis imperii occidentalis

[recensere | fontem recensere]
Invasio barbarorum

Sub regno Honorii, filii Theodosii, qui partem occidentalem rexit, barbari nomine Visigothorum vastant urbem Romam, anno quadringentis decem, pro prima occasione ab anno tricentis nonaginta ante Christum natum, vel prima occasione ab octingentis annis. Post hoc, Visigothi procedunt in provinciam Romanam Hispaniae ubi regnum ipsorum statuunt. Deinde multi alii populi barbari, debilitatem Romanorum Occidentalium videntes, vastant invicem imperium Occidentis. Africa Romana ad Vandalos it, Gallia ad Francos, et demum Italia ad Ostrogothos. Anno 476 sola pars orientalis manet imperii Romani.

Reconquista Iustiniani

[recensere | fontem recensere]
Reconquista Iustiniani.

Imperator Iustinianus Magnus, qui fortasse ultimus imperatorum Orientis est qui Latinam loquitur ut linguam maternam,[6] incipit anno 527 regnum suum. Circa annum 530 incipit in Regno Vandalorum bellum civile inter regem Hildericum et consobrinum eius Gelimer, quo hic ultimus ab illo regnum rapit. Haec res valde Iustinianum irritat, qui mox mittit magistrum militum suum, nomine Flavii Belisarii, in Africam ad has terras recuperandas pro Romania.

Belisarius citius retrahit Africam pro Romanis, quia Vandali, res novas timentes ab Africanis Romanis, moenia deleverant plerorumque vicorum urbiumque eorum ut difficile insurrecti potuissent vicos tenere.[7] Iustinianus est valde ab hac victoria citatus, et postquam misit copias suas in Hispaniam et Italiam. Partem minorem in Hispania meridionale retrahunt a barbaris. Belisarius deinde ac successores sui, post multos annos belli, et cum multis mortuis tam apud copias quam apud cives, retrahunt Italiam totam pro Romania.[8] Nihilominus, post mortem Iustiniani, adveniunt novi barbari in Italiam, nomine Langobardorum. Bella inter Romanos et Langobardos procedunt in Italia per multa saecula, sed post invasionem Arabum plerarumque partium imperii, Romani valde sunt remolliti et Langobardi quasi totam Italiam capiunt.[9]

Renovatio imperii occidentalis

[recensere | fontem recensere]
Regnum Francorum.

In occidente memoria imperii classici supervixerat ab obitu imperii.[10] Iam circa tempus Iustiniani, Boëthius, qui senator urbis Romae erat clarissimus, a rege Ostrogotho Theodorico est necatus propter suspicionem eum cum imperatore Orientis insidiari (etiamsi ipse libro suo De Consolatione Philosophiae hoc negat).[11] Post reconquistam Iustiniani et bella insequentia, donec Langobardi lente tollent Italiam ab imperio, papae Romani semper magis auctoritatis politici acquirent propter debilitatem semper fortiorem imperii Orientis. Nihilominus, defensionem cupiebant semper papae ab imperatoribus; sed cum schismatibus semper maioribus inter ecclesias orientis et occidentis, et post victoriam Langobardorum, anno 751, in urbe Ravenna, quae imperii orientalis erat caput in Italia, papae incipiunt ad Francos spectare pro adiumento. Mox papae adiuvant Pippinum ad ultimum regem Merovingium deiciendum et thronum invicem sumere. Hic novus rex Francorum, qui antequam erat maior domus regis, throno sumpto adiuvat papam, anno 754, in bello contra Langobardos facto. Post aliquos annos papa et Romani urbis pacem habent.[9][10]

Filius Pippini, nomine Caroli, tam magnum imperium habebat in Europa occidentali, ut iam diceretur "imperatori similis."[10] Mox papa Hadrianus I quaerit denuo a Francis adiumentum, anno 773, quia denuo Langobardi Romanos urbis perdolent.[12] Paucis annis post successor Hadriani, nomine Leonis III, insurrectione a Romanis patitur et adiumentum quaerit a Karolo. Hac occasione papa vult agnoscere officium regum Francorum ut defensores ecclesiae et populi Romani. Secundum papam imperium orientis hoc tempore non habebat imperatorem legitimum, quia ultimus imperatorum masculorum depositus erat anno 796 a matre sua Irene, et propter sexismum medii aevi papae potentiam muliebrem haud potebant sufferre.[13] Papa Leo III inde vult implere thronum vacuum Romanorum cum Karolo, quem coronat cum nomine "imperatoris Romanorum" die 25 Decembris, anno 800.[13][14]

Dynastia Carolingia

[recensere | fontem recensere]
Denarius Karoli Magni, quo regalia antiqua sumit.

Karolus vult cum imperatice Orientis Irene matrimonium agere ad imperia iungenda, sed hoc consilium aboritur.[15] Post hoc, Romanis orientalibus parcens, ad nobiles Francos pacandos, qui haud dilexerunt nomen Romanorum sumere, Karolus omittit partem "Romanorum" e titulo suo, appellaturus se solum "Imperatorem Augustum."[15][14] Ita cum Einhardus scribat historiam Karoli, appellet illum: "Karolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum", et non "imperator Romanorum."[16] Nihilominus Karolus utitur regalia Romana antiqua, et probabiliter in oculis plerisque populorum intellegebatur hic titulus intendere "imperator Romanorum," quia in oculis Christanorum medii aevi solum unum imperium esse poterat.[17][18]

Post mortem Karoli, propter consuetudinem Francorum ac plerorumque barbarorum, imperium eius est divisum inter filios eius. Nihilominus, filius Karoli Ludovicus Pius potuit tenere titulum imperatoris. Sed successores Ludovici, qui et illi dividunt imperium in multas partes, primatus imperatoris non agnoscunt, et contra imperatorem Lotharium bellum agunt. Hic imperator perdidit bellum anno 841 in Certamine Fontanetonis (Francogallice: Fontenoy). Imperium dehinc supervivit per aliquos annos, sed imperatores sui regunt paulo magis quam Italiam Septentrionalem. Anno 899 moritur ultimus imperator Carolingiorum. Post eum succedunt duos imperatores aliarum dynastiarum, sed post mortem Berengarii anno 924 non succedit alius imperator, et nomen imperatoris debet exspectare triginta septem annos usque imperium denuo renovatum sit sub domu Ottoniana.[19]

Dynastia Ottoniana

[recensere | fontem recensere]
Imperator Otto I Magnus.

Anno 959, Berengarius II incipit imperium struere in Italia et urbem Romam vult capere. Papa Ioannes XII imitat antecessores suos, appellans quendam regem barbarum ad se adiuvandum. Rex Otto, qui erat iam conatus Italiam capere duabus occasionibus inter annos 951 et 952, appellatus est. Is rex Franciae orientalis fuit, quae pars erat orientalis veteris regni Francorum sub Karolo Magno, vel praeterpropter Germania hodierna. Otto reppulit Berengarium, et secundo die Februarii, anno 962, factus est ab Ioanne novus imperator Romanorum.[20] Apud aliquos historicos, Sacrum Romanum Imperium nunc verum incipit, sed alii, sicut Petrus H. Wilson, dicunt hoc imperium esse solum successionem imperii quod renovaverat Karolus, et enim thronus imperii fuerat vacuus per solus triginta septem annos.[20]

Nihilominus, si imperatores dynastiae Carolingiae se ipsos appellabant solum "imperator," appellatione "Romanorum" fugientes, Otto haud rubescit hoc nomine uti, et enim historicus suorum temporum, nomine Thietmari, loquitur de eo ut "Caesar imperii Romanorum."[21] Ad titulum suum Romanum coram imperio Orientis iustificandum, Otto suo filio Ottoni II dat principissam Theophanonem in matrimonio, quae erat filia imperatoris Orientis Ioannis I Tzimiscis. Filius Ottonis II et Theophanonis, Otto III, educationem Romanissimam recepit.[22]

Haec educatio Romana minime est dilecta apud quosdam nobiles Germanicos.[22] Quidem multi apud eos putabant Romanos esse gentem inferiorem et mollem, et maximus morbus eorum erat ipsa educatio. Iam cum filia regis Osthrogothi Theodorici, nomine Amalasunthae, quaesivisset filio suo educationem dare, nobiles Ostrogothi noluerunt. Secundum historicum Procopium, haec fuit ratio propter quam filius Amalasunthae praeferebat exire cum amicis et non res regni gerere, ac propter quam mortuus erit a morbo vinoso in aetate iuvene.[8] Etiam in temporibus Ottonis, historicus Bruno Querfurtensis lamentat amorem ipsius Ottonis pro Romanis et Italicis, dicens quod Roma erat a Deo electa ut caput mundi non propter gentem suam, quam aestimabat gentem malam esse, sed propter Apostolos ibi mortuos.[23] Haec contentio inter naturam Romanam et naturam barbaram huius imperii Romani mox "sacrum" dicti numquam cadet usque ad finem imperii.

Alia et fortasse maior contentio erit illa inter Sacrum Romanum Imperium et Sacram Romanam Ecclesiam. Iam Karolus Magnus lamentaverat magnam partem papae in coronatione sua, quia non volebat potentiam suam a papa dependere.[14] Sub regno Ottonis I, haec contentio in bellum erumpit, primum enim apud multissima quae inter Imperium et Ecclesiam medio aevo spargentur. Hoc bellum incipit cum elevatione Episcopatus Magdeburgi in Archiepiscopatum, quam egit Otto sine papae approbatione. Ioannes XII inde conspirat cum Berengario II ac Hungaris contra Ottonem. Otto dehinc furiatus est et bellum egit contra papam. Ioannes XII e Roma fugit et Otto synodum convocavit ad novum papam eligendum. Dehinc electus est Leo VIII qui, post alia proelia, papa unicus et legitimus erit.[24] Sed non omnia bella inter Imperium et Ecclesiam finient cum victoria imperii, et enim haec bella Italiam per totum medium aevum devastabunt.

Forma imperii

[recensere | fontem recensere]
Progressus territorii imperii per annos.

Imperium Romanum Sacrum fuit successor imperii Francorum, quod Regnum Teutonicum (vel Regnum Teutonicorum) appellatum est. Quod autem constructio civilis fuit, quae numquam civitas nationis facta est, sicut Francia et Anglia, et numquam illam ducere voluit propter regressum cogitationum historicarum. Usque ad pacem Westphalicam, universum includebat spatium linguae Theodiscae, ac reges imperatoresque fuerunt genere Germano; sed consistebat principatibus, quorum principes imperator imperii caput accipebant.

Imperium expansione maxima habuit maximam partam hodiernae Germaniae, Austriae, Sloveniae, Helvetiae, Lichtensteni, Belgiae, Bataviae, Luxemburgiae, Bohemiae, cum Europaea Franciae, septentrionali Italiae, occidentali Poloniae parte. Quam ob rem in imperio non modo lingua Theodisca (vel cuius sermones), sed etiam multae linguae Slavicae et Romanae, e quibus hodierna Francogallica et Italiana facta sunt, in usu erant. Lingua Latina viris doctis et ecclesiae Christianae mansit.

Textus institutaque

[recensere | fontem recensere]

Erant instituta media, sicut Diaeta Imperii (Reichstag), Iudicium Imperii (Reichskammergericht), Concilium Aulae Imperii (Reichshofrat), et in bello collocatus Exercitus Imperialis (Reichsarmee), sed nulla administratio imperialis et nullum caput ordinarium. Propter servandam pacem in terra (Landfrieden) et rationes militares imperium divisum est in circulos Imperii (Reichskreise).

Ab anno 1653 Ratisbona sedes Dietae Imperii semper fuit.

Temptatur condere administrationem (Reichsregiment) anno 1502, iterumque 1520 usque ad 1522, sed deerat iterum atque iterum rationibus oeconomicis. Imprimis pace facta Westphalensi 1648 imperium solum non fortiter continens societas erat regionum cum aequali iudicio; ut Samuel Pufendorf in De statu imperii germanici ad Laelium fratrem, dominum Trezolani, liber unus (editus alieno nomine "Severini de Monzambano Veronensis" Genavae et Hagae) anno 1667 scripsit: "Nihil ergo aliud restat, quam ut dicamus Germaniam esse irregulare aliquod corpus et monstro simile." Voltarius autem derisit: "nec sacrum, nec Romanum, nec imperium." Collaboratio propinquior pluralismo principium et postremo dualismo Prussiae et Austriae deerat.

Origo nominis

[recensere | fontem recensere]
Imperium anno 1648 post pacem Vestfaliae.

Carolus Magnus, cum imperator a Leone III Papa anno 800 coronatus esset, successionem antiqui imperii Romani, quae Translatio Imperii appellabatur, postulavit, quamquam historice aspiciens imperium Byzantii antiquo ex imperio Romano factum sit. Secundum Byzantinos novum Imperium Romanum ipso nominatum et nothum erat.

Cupido Caroli, ut imperium suum in Byzantium et Mauros contenderet, sua memoria exstitit. Eo mortuo autem differitas facta est inter morem Germanicum, dividendi imperii inter filios, et ecclesiam, cuius retulit unitas imperii propter rationes potestatis. Tandem mos contendit et imperium Francorum divisum est in imperium occasus, in terra hodiernae Franciae, et imperium ortus, in occidentali parte hodiernae Germaniae.

Dignitas imperialis in imperio orientali remansit, cum Otto I Magnus anno 962 propter expugnationes Italianas Romae imperatorem se coronare iussit. Sed imperium non iam sacrum erat. Necesse non erat imperatore papae potestate praestante. Imperator proporro species Dei in terra putabatur. Necessitas ergo id demonstrare non erat. Imperium erat sacrum.

Tam cum numen a imperatore in papam transisset propter certamen utriusque (1075-1122), imperator conatus est sibi ipsi hanc postulationem verbatim poscere. Sic Fridericus I Barbarossa imperio dedit titulum sacrum imperium.

Nexus interni

  1. 1.0 1.1 Herby rycerstwa polskiego By Bartosz Paprocki (Latine, Polonice)
  2. 'Rymer's Foedera with Syllabus: July-September 1416; LATINITAS Vaticana
  3. Latine: → DownloadsIPO: Lateinischer Originaltext nach APW III B 1/1 (1998); British and foreign state papers, Volume 2 By Great Britain. Foreign Office (Latine); Histoire ecclésiastique et civile du duché de Luxembourg et comté ..., Volume 7 By P. A. Kilian; Die nichtarchivischen Handschriften der Signaturengruppe ..., Issues 191-992 By Eef Overgaauw
  4. Nonnumquam "Sacrum Imperium Romanum Nationis Germanicae" (e.g. HOLY ROMAN EMPIRE (SACRUM ROMANUM IMPERIUM, HEILIGES RÖMISCHES REICH)) seu "Nationis Teutonicae" (e.g. Empire and order: the concept of empire, 800-1800 By James Muldoon), etiam "imperium Romanum nationis Teutonicae" (Tractatus Ad Jus Publicum Sacri Romani Imperii: [Beigef. Werk (ohne Titelblatt): Tractatus II. De Antiqua Et Moderna Forma Regendi Romanum Jmperium Teutonicae Nationis Et Mediis Jdipsum In Meliorem Statum Colocandi / [Johann Georg Kieffer])
  5. Encyclopaedia Britannica.
  6. The Inheritance of Rome, Chris Wickham, Penguin Books Ltd. 2009, ISBN 978-0-670-02098-0 (page 90). Iustinianus loquitur de Lingua Latina ut lingua sua materna in multis suis legibus. Vide etiam Moorhead (1994), p. 18.
  7. Prokopios, The Wars of Justinian, Hacket Publishing Company Inc. 2014. Book Three
  8. 8.0 8.1 Prokopios, The Wars of Justinian, Hacket Publishing Company Inc. 2014. Books Five to Eight
  9. 9.0 9.1 Peter H. Wilson, The Holy Roman Empire, pp. 21-24
  10. 10.0 10.1 10.2 Francis Rapp, Le Saint Empire romain germanique d'Otton le Grand à Charles Qunit (Tallendier, 2000), 24-32.
  11. Boethius, The Consolation of Philosophy, Penguin Classics 1999. cf Introduction Victoris Watts, pp. xviii-xxii.
  12. Peter H. Wilson, The Holy Roman Empire, 25.
  13. 13.0 13.1 Peter H. Wilson, The Holy Roman Empire p. 27
  14. 14.0 14.1 14.2 Francis Rapp, Le Saint Empire romain germanique d'Otton le Grand à Charles Quint, 30.
  15. 15.0 15.1 Réginald Grégoire, Theofano: Una Bizantina sul Trono del Sacro Romano Impero, p. 45
  16. Einhardus, Vita Karoli Magni p. 1
  17. Peter H. Wilson, The Holy Roman Empire "The Roman empire had to continue, since the appearance of a fifth monarchy would invalidate Daniel's prophecy and contradict God's plan" p. 38
  18. Boethius, The Consolation of Philosophy, Penguin Classics 1999, cf Introduction Victoris Watts: "This system was preserved by Theodoric, king of the Ostrogoths, when he succeeded Odoacer in 493. To the emperor Anastasius he wrote: 'Our royalty is an imitation of yours, a copy of the only Empire on earth'" (p. xviii-xix).
  19. Francis Rapp, Le Saint Empire romain germanique d'Otton le Grand à Charles Quint, p. 41.
  20. 20.0 20.1 Peter H. Wilson, The Holy Roman Empire, p. 49.
  21. Thietmarus, Chronicon, liber III caput 20.
  22. 22.0 22.1 Réginald Grégoire, Theofano: Una Bizantina sul Trono del Sacro Romano Impero.
  23. Réginald Grégoire, Theofano: Una Bizantina sul Trono del Sacro Romano Impero pp. 26-27.
  24. Peter H. Wilson, The Holy Roman Empire, pp. 49-51.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Angermeier, Heinz. 1991. Das Alte Reich in der deutschen Geschichte. Studien über Kontinuitäten und Zäsuren, Monaci.
  • Duffy, Eamon. 1997. Saints & Sinners: A History of the Popes. Portu Novo: Yale University Press.
  • Lauryssens, Stan. 1999. The Man Who Invented the Third Reich: The Life and Times of Arthur Moeller van den Bruck. Stroud: Sutton. ISBN 978-0-7509-1866-4.
  • Karl Otmar Freiherr von Aretin. 19932000. Das Alte Reich 1648–1806. 4 vol. Stutgardiae.
  • Hartmann, Peter Claus. 2001. Kulturgeschichte des Heiligen Römischen Reiches 1648 bis 1806. Vindobonae.
  • Wilson, Peter H. 2016. Heart of Europe: A History of the Holy Roman Empire. Belknap Press. ISBN 978-0674058095.
  • Wolfram, Herwig. 2006. Conrad II, 990–1039: Emperor of Three Kingdoms. The Pennsylvania State University Press. ISBN 0-271-02738-X.

Bibliographia addita

[recensere | fontem recensere]
  • Arnold, Benjamin. 1991. Princes and Territories in Medieval Germany. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Bryce, James. 1864. The Holy Roman Empire. Londinii: Macmillan.
  • Coy, Jason Philip, et al. 2010. The Holy Roman Empire, Reconsidered. Berghahn Books.
  • Donaldson, George. 1985. Germany: A Complete History. Novi Eboraci: Gotham Books
  • Evans, R. J. W., et Peter H. Wilson, eds. 2011. The Holy Roman Empire 1495–1806.
  • Hahn, Hans Joachim. 1995. German thought and culture: From the Holy Roman Empire to the present day. Mancuniae: Manchester University Press.
  • Heer, Friedrich. 2002. Holy Roman Empire.
  • Hoyt, Robert S., et Stanley Chodorow. 1976. Europe in the Middle Ages. Novi Eboraci: Harcourt Brace Jovanovich.
  • Renna, Thomas. 2015. "The Holy Roman Empire was Neither Holy, Nor Roman, Nor an Empire1." Michigan Academician 42 (1): 60–75. doi:10.7245/0026-2005-42.1.60. ISSN 0026-2005.
  • Schmidt, Georg. 1999. Geschichte des Alten Reiches. Monaci.
  • Scribner, Bob. 1995. Germany: A New Social and Economic History, Vol. 1: 1450–1630.
  • Treasure, Geoffrey. 2003. The Making of Modern Europe, 1648–1780. Ed. tertia.
  • Voltaire; Balechou, Jean-Joseph. 1756. Essay sur l'histoire générale, et sur les moeurs et l'esprit des nations, depuis Charlemagne jusqu'à nos jours. Cramer.
  • Whaley, Joachim. 2012. Germany and the Holy Roman Empire. Volume I: Maximilian I to the Peace of Westphalia, 1493–1648. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-873101-6.
  • Whaley, Joachim. 2012. Germany and the Holy Roman Empire. Volume II: The Peace of Westphalia to the Dissolution of the Reich, 1648–1806. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-969307-8.
  • Wilson, Peter H. 2011. The Holy Roman Empire 1495–1806.
  • Zophy, Jonathan W., ed. 1980. The Holy Roman Empire: A Dictionary Handbook. Greenwood Press.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 50°5′29″N 14°25′20″E • Thesaurus Getty • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Treccani
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sacrum Romanum Imperium spectant.



De hac pagina