Rosche
Locus: 52°59′0″N 10°45′0″E
Numerus incolarum: 2 034
Zona horaria: UTC 1, UTC 2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Rosche commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Uelzen est. Ad Rosche etiam vici Borg, Gauel, Göddenstedt, Gut Göddenstedt, Hohenweddrien, Katzien, Nateln, Neumühle, Polau, Probien, Retzien, Rosche-Prielip, Schwemlitz, Schmölau, Stütensen, Teyendorf atque Zarenthien pertinent. Ab anno 1972 Rosche comunis sedes administrationis Rosche communis generalis est.
Historia
[recensere | fontem recensere]Circa annum 1130 Rosche primo in actis descripta est. Fuit postea pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Ab anno 1946 Rosche pars Saxoniae Inferioris est. Anno 1972 Rosche caput communis generalis Rosche factum est et vici supra dicti cum Rosche coniuncti sunt.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Rosche spectant. |