Jump to content

Romanus Dobrzyński

E Vicipaedia
Romanus Dobrzyński mense Maio 2008

Romanus (Roman) DOBRZYŃSKI, die 1 Novembris 1937 natus, Polonicus diurnarius, dispositor cinematographicus et iuris peritus est. Anno 2005 membrum honorarium Universalis Societatis Esperanticae (UEA) creatus est.

Dobrzyński Esperantista factus est anno 1955. Baccalaureus in iuribus et postea in diurnariis rebus factus est. Thesis eius egit de periodicis Esperanticis explorandis. Studiosus in motione Esperantica active participavit scribendo moderando docendo. Insuper caput Associationis Polonicae Esperantistarum iuvenilium fuit. Annis inter 1966 et 1968 dux vicarius Iuventutis Esperantisticae mundanae (TEJO) fuit necnon redactor periodici quod nuncupatur "Kontakto".

Annis inter 1973 et 2003 diurnarius Televisionis Polonicae fuit, quo tempore saepe res Esperanticas tractari contigit (e.g. cum Osmo Buller in Finnia). Coepit pelliculas innumerabiles conficere, plerumque in versione Polonica quam postea in Esperanticam linguam vertit. Anno 1995 cursum televisificum linguae Anglicae quendam ad Esperanticum mundum adaptavit, cui nomen est Mazi en Gondolando. Anno 1987 congressum Esperantistarum usque hodie maximum Varsoviae celebratum parare iuvit. Membrum UEA factus est anno 1961, cuius consilio generali longe sese assistebat. Quam societatem annis inter 1989 et 1992 vicarie regebat. Opus fundatum Zamenhofianum institui iussit, cuius praeses primus erat.

Anno 2001 liber praetitulatus Ulica Zamenhof (conversio: Strata Zamenhofiana) aperuit, ubi colloquia percontativa cum Ludovico Christophoro Zaleski-Zamenhof, nepote Ludovici Zamenhof, habita pertractavit. Versio originalis Polonica in multa idiomata conversa est, e.g. in linguas Bohemicam, Lithuanicam, Iaponicam, Croaticam, Lusitanicam, Slovacam, Francogallicam, Hungaricam, Italicam, Theodiscam. Annis inter 2007 et 2008 librum de Latifundio Bonae Spei, instituto quodam sociali Brasiliensi, pepigit. Praesentatio eius facta est anno 2008 Roterodami. Pelliculas permultas facere et rude donatus continuat (e.g. de obsidione oppidi Mariaeburgi anni 1410). Die 17 Octobris 2012 conventui in Senatu Polonico convocato interfuit, quem associatio "Pola Asocio Europo - Demokratio - Esperanto" una cum domno Etsuo Miyoshi proposuerat. [1]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]