Jump to content

Quintus Fabius Maximus Servilianus

E Vicipaedia

Quintus Fabius Maximus Servilianus, consul anno 142 a.C.n., Proconsule Hispaniae Ulterioris, annos 141 et 140 contra Viriathum pugnabat.

Pater eius Gnaeus Servilius Cn.f. Caepio consul anni 169 a.C.n. erat, fratres Gnaeus Servilius Caepio anno 141 et Quintus Servilius Caepio anno 140 consules erant. Ipse a Quinto Fabio Maximo praetore anni 181 a.C.n. in gentem Fabiam adoptatus est. Ita Quintus Fabius Maximus Aemilianus, consul anni 145 a.C.n. eius frater factus est.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Anno 142 a.C.n. Fabius una cum Lucio Caecilio Metello Calvo consul electus est et aut consulatu fungens aut proconsul anno 141 bellum in Hispania suscepit. Primo feliciter exercitu pleno non venienti et exspectans propterea copias Numidias Micipsae conflixit. Castra conlocavit de quibus ex Viriatho duce Lusitanorum victoriam peperit[1]. Exercitu autem Romano sequace perturbato, Viriathus paene vicit, et Romanos in Tuccos depulit. Talia Appianus narrat. Inopia militum et commeatu acciso, Viriathus in Lusitaniam rediit, ita Serviliano sequaci permisit, ut numerum urbium civitatiumque subigeret. Hoc faciens ille atrocissima commisit scelera[2]. Viriatho non victo, Servilianus tamen huius auctoritatem in Hispania abiecit. Viriathus quoque quamquam Romanos in potestatem suam paene redigeret, eosque non delevit, sed pacem sperans abiit. Praeterea pontifex erat et XII libros de iure sacrorum composuit[3].

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  1. Appianus Alexandrinus, Iberica 66; Titus Livius, Periochae LIIIa.
  2. Appianus Alexandrinus, Iberica 68; Valerius Maximus II 7,11; Frontinus IV 1,12; Orosios V 4,12.
  3. Ambrosius Theodosius Macrobius, Saturnalia I 16,25


Antecessores:
Appius Claudius Pulcher et Quintus Caecilius Metellus Macedonicus
Consul
142 a.C.n.
cum
Lucio Caecilio Metello Calvo
Successores:
Gnaeus Servilius Caepio et Quintus Pompeius
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!