Jump to content

Publius Sepullius Macer

E Vicipaedia
Denarius a Publio Sepullio 44 a.C.n. signatus, adhuc vivo Caesareː ex una parte caput dictatoris perpetui, ex altera Venus Genitrix victoriolam manu porrigens.
Denarius iam mortuo Caesare a Sepullio signatus et Clementiae Caesaris dedicatus. Ex una parte templum, ex altera desultor duos equos simul agens, corona et palma et nomen viri monetalisː P. SEPVLLIVS MACER.

Publius Sepullius Macer fuit vir Romanus antiquusː anno 44 a.C.n. quattuorvir monetalis[1] erat cum Lucio Aemilio Buca, Gaio Cossutio Maridiano et Marco Mettio. Hoc anno primum homini vivo, Gaio Iulio Caesari, effigiem suam nummis imprimere licuit. Itaque Sepullius Macer denarios capite laureato dictatoris signavit et post Idus Martias capite barbato (luctus causa) et velato Marci Antonii. Quinarios et sestertios quoque percussit[2]. Praeter nomen nummis inscriptum nihil amplius de homine accepimus.

Gens eius satis ignobilis erat. Magistratus Pompeianus Marcus Sepullius per inscriptionem anni 46 a.C.n. posteritati mandatus est[3] nec paulo postea orator Sepullius Bassus omnino ignotus erat quoniam rhetor Seneca eum mamoratu dignum existimavit[4]. Ceteri vero Sepullii homines humiles erant (artifices,liberti...) titulis funebribus noti et plerumque e regione Pataviensi oriundi. At multi homines novi e Gallia Cisalpina aut variis Italiae regionibus tunc a Caesare promoti.

Numismatistae denarios ante Idus Martias vivo Caesare percussos, in quibus Caesar imperator aut dictator perpetuo dicitur a posterioribus distinguere solent quibus tituli Pater Patriae aut Clementiae Caesaris leguntur. Hi sunt quattuor praecipui typi denariorumː

  • Ex una parteː Caput laureatum (nonnumquam laureatum et velatum) Gai Iuli Caesaris. In nonnullis exemplaribus stella (Veneris) pone caput. Titulus sive CAESAR IMP(ER) sive CAESAR DICT. PERPETUO. //Ex altera parteː Dea Venus Genitrix stans et Victoriolam manu dextera tenens, altero bracchio sceptro innixa. Sub sceptro sive scutum sive stella. Titulusː P SEPVLLIVS MACER.
  • Ex una parteː Caput laureatum et velatum Gai Iuli Caesaris. Ante caput lituus, pone caput apex flaminis. Titulusː CAESAR PARENS PATRIAE. // Ex alteraː desultor pileum acutum gerens et duos equos flagello agens. Iuxta corona. Titulusː P SEPVLLIVS MACER.[5]
  • Ex una parteː Templum tetrastylum. Titulusː CLEMENTIAE CAESARIS. // Ex altera parteː Desultor ut supra. Titulusː P SEPVLLIVS MACER.
  • Ex una parteː Caput velatum et barbatum Marci Antonii. Pone caput vas ad sacrificia destinatum, ante caput lituus (quae omnia ad sacerdotia Marci Antonii spectant). Sine titulo. // Ex altera parteː Desultor ut supra, palma addita. Titulusː P SEPVLLIVS MACER[6].

Quinarium quoque ediditː

Postremo et sestertiumː

  • Ex una parteː Herma Mercurii petasum alatum gerentis. // Ex alteraː Caduceus alatus. Titulusː P SEPVLLIVS[8]
  1. Triumviri magistratus monetales solebant esse, tum vero quartum addidit dictator Caesar.
  2. Ernest Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine t.II, 1885ː 438-441. Michael Crawford, Roman Republican Coinage, 1985ː 480
  3. CIL 4, 60.
  4. Controversiae, III 16-17 et 20–22
  5. Crawford 480/20. Imago apud Dioscuros
  6. Crawford 480/22. Apud Dioscuros denarius Marcum Antonium barbatum et velatum exhibens.
  7. Crawford 480/25. Apud Dioscuros videre potes
  8. Crawford 480/27. Sestertius apud Dioscuros .