Psalmus 54
Psalmus 54 (enumeratione Graeca psalmus 53 dictus) libri Psalmorum verbis "Deus, in nomine" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. Fidibus. Maskil. David, postquam Ziphaei ad Saul venerunt dicentes: 'Ecce David apud nos abditus latet'" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista Deum propugnationem precatur.[1]
Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:
Hoc Psalmo recitat David quas apud Deum preces conceperit, dum se a Zyphaeis proditum intelligens, in praesentissimum vitae discrimen venisset: atque hoc modo invictum fidei suae robur ostendit, quod morte ante oculos posita, Deum tamen invocare non destiterit.[2]
Verba psalmi
[recensere | fontem recensere]Haec sunt verba psalmi 54 (53) ex versione vulgata Clementina:
1 In finem, in carminibus. Intellectus David, 2 cum venissent Ziphaei, et dixissent ad Saul: Nonne David absconditus est apud nos?
3 Deus, in nomine tuo salvum me fac,
et in virtute tua iudica me.
4 Deus, exaudi orationem meam;
auribus percipe verba oris mei.
5 Quoniam alieni insurrexerunt adversum me,
et fortes quaesierunt animam meam,
et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
6 Ecce enim Deus adiuvat me,
et Dominus susceptor est animae meae.
7 Averte mala inimicis meis;
et in veritate tua disperde illos.
8 Voluntarie sacrificabo tibi,
et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.
9 Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me,
et super inimicos meos despexit oculus meus.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Prayer for Vindication", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
- ↑ In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 54, p. 255.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 54 spectant. |
- Psalmus 53 in versione Vulgata Stuttgartensi (iuxta Hebraicum)
- Psalmus 53 in Vulgata Clementina (versione Gallicana)
- Psalmus 54 in Nova Vulgata
- Psalmus 54 cum commentario Rashi (Hebraice, Anglice)
Psalmi Bibliorum Hebraicorum |
1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • 10 • 11 • 12 • 13 • 14 • 15 • 16 • 17 • 18 • 19 • 20 • 21 • 22 • 23 • 24 • 25 • 26 • 27 • 28 • 29 • 30 • 31 • 32 • 33 • 34 • 35 • 36 • 37 • 38 • 39 • 40 • 41 • 42 • 43 • 44 • 45 • 46 • 47 • 48 • 49 • 50 • 51 • 52 • 53 • 54 • 55 • 56 • 57 • 58 • 59 • 60 • 61 • 62 • 63 • 64 • 65 • 66 • 67 • 68 • 69 • 70 • 71 • 72 • 73 • 74 • 75 • 76 • 77 • 78 • 79 • 80 • 81 • 82 • 83 • 84 • 85 • 86 • 87 • 88 • 89 • 90 • 91 • 92 • 93 • 94 • 95 • 96 • 97 • 98 • 99 • 100 • 101 • 102 • 103 • 104 • 105 • 106 • 107 • 108 • 109 • 110 • 111 • 112 • 113 • 114 • 115 • 116 • 117 • 118 • 119 • 120 • 121 • 122 • 123 • 124 • 125 • 126 • 127 • 128 • 129 • 130 • 131 • 132 • 133 • 134 • 135 • 136 • 137 • 138 • 139 • 140 • 141 • 142 • 143 • 144 • 145 • 146 • 147 • 148 • 149 • 150 |
---|---|
Apocrypha vel Deuterocanonica | |
Vocabula |
Psalterium • Hallel • Alleluia • Psalmi paenitentiales • Selah • Canticum ascensionum |
Versiones in Vicifonte |
Tehilim (Hebraice) • Septuaginta (Graece) • Vulgata (Latine) |