Jump to content

Ponto

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Pontones Cantabrigiae.

Ponto[1] est unum ex diversis generibus navigiorum.

Forma pontonis Romanis antiquis noti non manifesta est. Iulius Caesar in commentariis De bello civili scripsit pontonem esse "genus navium Gallicarum". Adhibebantur ad flumina transeunda, ut navis traiectoria. Fortasse plurima navigia coniungebatur ad pontem temporarium creandum. Vocabulum a ponte derivatum est pontonium, quod Isidorus scripsit esse "navigium fluminale tardum et grave, quod non nisi remigio progredi potest".[2]

Apud Anglos hodiernos ponto (punt) est navigium alveo plano et prurâ quadratâ, conto propulsus. Eos comune utuntur Cantabrigiae Oxoniaeque vehere turistas aut pupilos cuisque Universitatis. Profecto dum pupili Universitatis finem examinum suorum celebrant a nomine Hebdomada Mai Anglice "May Week" saepe ii utituntur pontes ad navidandum per flumen Grantam aut ad Castras Grantae Anlgice "Granchester" aut centrum urbi veheri. Discrimen autem est inter modos utiendi inter quidamque universitatem nam Cantabrigiani puppi navem gubernant et Oxonienses prora naveque inversa.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad pontones spectant.