Jump to content

Poltava

E Vicipaedia
Vide etiam paginam fere homonymam: 2983 Poltava.
Wikidata Poltava
Res apud Vicidata repertae:
Poltava: insigne
Poltava: insigne
Civitas: Ucraina
Locus: 49°35′22″N 34°33′5″E
Numerus incolarum: 283 402
Zona horaria: UTC 2, UTC 3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Regio Poltavensis

Geographia

Superficies: 103 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Ostfildern, Leinfelden-Echterdingen, Ternobum, Filderstadt, Baranovia, Veliko Tarnovo, Irondequoit

Tabula aut despectus

Poltava: situs
Poltava: situs
Ecclesia cathedralis Dormitionis Poltavae
Univesritas Vladimiri Korolenko Poltavensis

Poltava (-ae, fem.)[1] est urbs in Ucraina, metropolis regionis Poltavensis, valens sedes culturalis atque focus vectorium. Circa 290 milia incolarum (anno 2018) habet.

Loco Poltavae hodiernae saeculo nono arx condita est. Locus ille habitatus ad Russiam Kioviensem, et dein ad Ducatum Kioviensem pertinebat, medio saeculi quattuordecimi autem cum ducatu illo ad Magnum Ducatum Lituaniae adiunctus est. Anno 1430 Poltava commemorata est ut possessio Vitoldi, magni ducis Lituanici, qui eam duco Alexandro Gliński dedit. Ab anno 1569 haec urbs sub dominatione Polonica erat.

Ab anno 1648, propter bellum pro libertate Ucrainae a Bohdano Chmielnicio ductum, Poltava fuit sedes unius e legionibus Ucrainicis. Anno 1654, in concilio Pereaslaviensi, legati Poltavenses inter aliis Ucrainis ius iurandum Russiae dederunt.

Anno 1709 prope hanc urbem copiae Russicae contra exercitum Sueciae pugnaverunt in proelio Poltavensi.

In Imperio Russico Poltava erat valens sedes culturae 'Russiae Minoris', anno 1802 metropolis gubernii facta. Post Bellum Civile Russicum in Rem Publicam Sovieticam Socialisticam Ucrainicam (ab anno 1922 ad Unionem Sovieticam pertinentem) inclusa, eius regionis Poltavensis sedes administrativa facta est anno 1937.

Tempore Belli Magni Patrii mense Septembri anno 1941 a copiis Germanicis occupata, eadem mense anno 1943 a copiis Sovieticis liberata est.

  1. Victorius Ciarrocchi: Vox Latina: Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati, tomus 45, 2009, fasc. 177

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Poltavam spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 49°35′22″N 34°33′5″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия
  • Situs interretialis de historia Poltavae (Russice, Ucrainice)