Jump to content

Pixel

E Vicipaedia
Pixella adprope inspecta.
“Craticula” in Felicis Gaffiot Lexico Latino-Francogallico picta.[1]
Multa pixella illusionem imaginis glabrae (sinistrae) gignunt.

Pixel[2] (fortasse sive -ellis, n., sicut mel et fel, sive indecl.; px notatum) est minimum elementum quod in “craticula” cuiuscumque imaginis digitalis pingi potest. Unumquodque pixel est indicium, singulo colore pictum, imaginis originalis; plura igitur indicia ad meliorem repraesentationem imaginis ducunt. In plerisque machinis photographicis digitalibus, pixella sunt minima elementa quae systema internum tractare potest.

Verbum amalgamatum pixellis e compositione compendiorum Anglicorum pix, pro pictures, ‘imagines’ significantis (litterā “x” in locum compagis “cs” substitutā), et el, pro ‘elemento’, oritur – conferantur similes neologismi voxel(en)(d)[3] (‘voluminis elementum’) et texel(en)(d)[4] (‘textūs elementum’). Verbum quidem pix anno 1932 in nonnullis titulis Anglicis commentarii periodici picti Variety primum apparuit compendium verbi pictures, pelliculas significans,[5] quod tamen ab anno 1938 adhiberi inceptum est etiam ad photographemata indicanda.[6] Anno 1965 Fredericus Crockett Billingsley(en)(d) (apud Jet Propulsion Laboratory opera dans), ut de imaginum elementis narraret quae ex exploratris spatialibus ad Lunam et Martem missis proveniebant, vocabulum Anglicum pixel primum divulgavit.[7] Billingsley dixit se verbum a Keith E. McFarland didicisse, qui tamen negavit originem scire et tantummodo effatus est vocabulum illo tempore iam in usu fuisse.[6]

Nonnulla notio “elementi imaginis” inventionem televisionis praecessit. Exempli gratia, Paulus Gottlieb Nipkow(en)(d) in suo diplomate inventionis anni 1888 verbo Theodisco Bildpunkt (‘punctum imaginis’) usus est ad pixel significandum. Post annum 1911 in nonnullis diplomatibus inventionis Americanis locutio Anglica picture element adhibita est.[8]

  1. Cf.craticula” apud F. Gaffiot (1934). Dictionnaire illustré latin-français. Hachette. p. 439.
  2. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  3. Foley et al., 1990: “These cells are often called voxels (volume elements), in analogy to pixels.”
  4. Foley et al., 1990
  5. pixel. . Online Etymology Dictionary 
  6. 6.0 6.1 Lyon, 2006
  7. Billingsley, 1965
  8. US 1175313, Alf Sinding-Larsen, “Transmission of pictures of moving objects”, diploma die 4 Martii 1916 editum.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad pixel spectant.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Billingsley, Fredericus C. (Aug. 1965, Franciscopolis). "Processing Ranger and Mariner Photography", in Computerized Imaging Techniques, Proceedings of SPIE, Tom. 0010, pp. XV-1–19, Ian. 1967.
  • Foley, Iacobus D.; van Dam, Andries; Hughes, Ioannes F.; Fainer, Stephanus K. (1990). "Spatial-partitioning representations; Surface detail". Computer Graphics: Principles and Practice. The Systems Programming Series. Addison-Wesley. ISBN 0-201-12110-7 
  • Lyon, Ricardus F. (2006). A brief history of ‘pixel’. IS&T/SPIE Symposium on Electronic Imaging.
photo-stipula

Haec stipula ad photographiam spectat. Amplifica, si potes!