Jump to content

Philia

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Philia (discretiva).

Philia sive ΦΙΛΙΑ est vox origine Graeca - vide "philia", qua amor et amicitia significatur. Praeterea acronymon Phratriae Iuvenum Latinitatem Investigantium Alentiumque est, quam die 4 Augusti anno 2006 redempti mundi seminario sodalitatis, quae compendiariis litteris L.V.P.A. nuncupatur, Pragae exacto iuvenes ex Albania, Bohemia, Germania, Italia, Slovacia originem trahentes Graecitati, Latinitati, Humanitati provehendis condiderunt, praeconium omnibus gentibus destinatum conscripserunt, ad sodales linguam Latinam egregie colentes miserunt. Huius igitur sodalitatis participes omnium temporum Latinitati operam dantes tantum lingua Latina ad omnia bene communicanda utentes ad studia humaniora propugnanda ac divulganda, ad pedantismum, qui dicitur, omnibus viribus vitandum atque amovendum cum ceteris sodalitatibus, scholis, academiis, ut aiunt, cooperari velint; inter quas iam e.g. Circulus Latinus Pragenus et Academia, c.n. Vivarium Novum, numerantur.

Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.