Jump to content

Peregium

E Vicipaedia
Wikidata Peregium
Res apud Vicidata repertae:
Peregium: insigne
Peregium: insigne
Civitas: Ucraina
Locus: 48°12′9″N 22°38′15″E
Numerus incolarum: 23 325
Zona horaria: UTC 2, UTC 3
Situs interretialis
Nomen officiale: Берегове

Gestio

Procuratio superior: Berehove urban hromada, Ruthenia Subcarpathanea, Berehove Raion, Berehove city council, Comitatus Bereghiensis, Transcarpathia

Geographia

Superficies: 19 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Satmarinum, Oppidum Mercurium, Aegopolis, Hatvan
Ecclesia romano-catholica in urbe

Peregium[1] (Ucrainice:Берегове; Hungarice: Beregszász) est urbs provinciae (Oblast) Transcarpathiae in Ucraina occidentali prope fines Hungaricos sita.

Anno 2004 urbi 26 100 incolae erant, anno 2001 erant adhuc 26 600, quorum 12 800 se Hungaros, 10 300 Ucrainos, 1 700 Zingaros (Roma sive Sinti) et 1 400 Russos esse confessi sunt.

Peregium sedes episcopi Ecclesiae Reformatae Subcarpathaneae est.

saeculo undecimo loco urbis hodiernae vicus nomine Lamperthaza sive Luprechaza (Latine anno 1141 Villa Lamperti dictus) conditus, annis 1240/1241 autem a Mongolis deletus est.

Urbs denuo condita anno 1284 litteris primo Beregzaza vocata ab anno 1271 caput Comitatus Bereghiensis et ab anno 1342 civitas regia libera est.

Anno 1566 iterum a Mongolis depopulata est, 1657 a Polonis et 1686 a Kurucis, qui dicuntur. Anno 1910 urbi erant 12 933 incolarum, quorum 12 432 Hungari, 221 Rutheni et 140 Germani.

Usque ad annum 1919 urbs erat caput Comitatus Bereghiensis Regni Hungariae. Postea pars Cechoslovaciae facta, Primo Iudicio Vindobonense 1938 - 1945 iterum ad Hungariam pertinebat. 1945 - 1991 Peregium pars Reipublicae Sovieticae Ucrainicae erat, ab anno 1991 ad rempuclicam Ucrainam pertinet.

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 48°12′9″N 22°38′15″E • OpenStreetMap • GeoNames
Vicimedia Communia plura habent quae ad Peregium spectant (Berehove (Zakarpattia Oblast), Berehove, Zakarpattia Oblast).