Pater Mumin
Pater Mumin (Suecice: Muminpappan) est persona ficta in serie fabularum Mumin a scriptrice Sueco-Finnica Tove Jansson creata. Est paterfamilias, coniux Matris Mumin et pater Mumintrollet, imaginosus sed sapiens et diligens. Plurimis in libris et seriebus animatis Pater Mumin traditur esse orphanus, aliquando quidem gens sua refertur. Iuventus sua periculosa et miraculosa fuisse constat; quae in libro Muminpappas bravader (sc. Res Gestae Patris Mumin) illustratur. Postquam Matrem Mumin convenit, cum eam nocte procellosa ex mari servaret, vitam tranquilliorem agere coepit. In serie animata Muumilaakson tarinoita saepe aut mythistorias aut recordationes suas conscribit. Petasus cylindricus in capite suo semper videtur, nonnumquam baculum et fumisugium quoque habet.
Haec stipula ad personam ficticiam spectat. Amplifica, si potes! |