Jump to content

Otho Vicecomes

E Vicipaedia
Wikidata Otho Vicecomes
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1207; Invorium
Obitus: 8 Augusti 1295; Sanctae Mariae Claraevallis Mediolanensis
Patria: Mediolanum

Familia

Genitores: Uberto Visconti; Bertha (Pirovano) Visconti
Familia: Vicecomes

Insignia heraldica

Otho Vicecomes: insigne
Otho Vicecomes: insigne

Otho Vicecomes (natus 1207; mortuus die 8 Augusti 1295), filius Ubaldi Visconti, fuit archiepiscopus Mediolanensis. Ab anno 1277, in pugna Desii contra adversarios Napo et Franciscum Torriani victor, fuit etiam dominus urbis Mediolani primus familiae regnatricis Vicecomitum.

Iuvenis Otho fuit in famulatu Mediolani archiepiscopi Leo da Perego et postea, a mense Septembri 1247, decem annos cardinalis Octaviani Ubaldini, quem in totam Italiam et in Franciam comitatus est.

Propter auxilium Ubaldini Otto a papa Urbano IV archiepiscopus Mediolani die 22 Iulii 1262 creatus est, quamquam contra Ottonem potentis Martinus della Torre fuisset.

Senex Otto se removit a negotiis publicis, quae pronepoti eius Mattheo Vicecomes commisit et in Abbatia Sanctae Mariae Claraevallis Mediolanensis Mediolanensis usque ad mortem die 8 Augusti 1295 vixit.

Claustrum abbatiae Claraevallis ubi Otho vixit

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Vittorio Urbano Crivelli Visconti, La Nobiltà Lombarda (Bononiae, 1972) p. 6

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Othonem Vicecomitem spectant.
Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani • • Catholic Hierarchy
Principes Mediolani 1259–1796