Jump to content

Orlophica

E Vicipaedia
Insigne Graecorum seditiosorum.

Orlophica (Neograece Ορλωφικά) sunt seditiones Graecorum anno 1770 contra Imperium Ottomanicum ortae. Nomen proprium trahunt a fratribus Orlovensibus, comitibus Gregorio Gregori filio Orlov, Alexio Gregori filio Orlov, et Theodoro Gregori filio Orlov.

Comes Gregorius G. Orlov.

Bello Russo-Turcico (1768–1774) Catharina II, imperatrix Russiae, ut Imperium Ottomanicum infirmaret, Gregorio Gregori filio Orlov amatore suo instigante, ut putatur, legatos ad duces Graecorum misit, quibuscum Russi fide Orthodoxa coniuncti erant.

Anno 1769 Catharina II classem quattuordecim navium bellicarum comite Alexio Gregori filio Orlov fratreque Theodoro Gregori filio Orlov ducibus in Mare Mediterraneum navigare iussit. Vere anni 1770 apud Oetylum naves constituerunt, incolasque Manes paeninsulae Calamataeque ut rebellarent cohortati sunt. Tamen solum parvam militum Russicorum manum ad rebellantes adiuvandum e navibus eduxerunt. Etiam in Epiro, in Cycladibus insulis et in Creta seditiones concitatae sunt.

Ioannes Ajvazovskij, Pugna ad Chium commissa, die 24 Iunii 1770 (1848).

Imprimis in Peloponneso rebelles initio bene successerunt. Pylum et Myzethram expugnaverunt, etiam Mesolongium et Patras. Cum autem 8000 hominum seditiosorum Graecorum a quinquaginta militibus Russicis adiuti in Tripolim progressi sunt, a 15 000 militum Albanorum ab Ottomanis auxilio advocatis, qui magnum pugnae usum habuerunt, victi sunt. Caedes secuta est, qua multa milia Graecorum trucidati sunt; duces clerici Graecorum capitis damnati palis transfixi sunt. Etiam Corone et Methone frustra oppugnabatur. Patrae a copiis Ottomanico-Albanis recuperatae deletaeque sunt, item Myzethra, ut seditio in Peloponneso paucis mensibus corruerit. Similem finem rebellio cum aliis in regionibus tum in Creta, cuius dux Dascalogiannes fuit, cepit.

Interdum classis Russica in Mare Aegaeum navigavit, et mense Iulii ineunte apud Crenen Ottomanos vicit, quae victoria valde adiuvit, ut pax in Küçük Kaynarca (hodie Bulgaria) icta sit, qua Sublimis Porta cladem confessa est.

Ut Russi Orlophicis fines adepti sunt, ita Graecis spes erepta est, qui, cum plus auxilii a Russicis exoptarent, crudelissime ab Ottomanis tractati sunt et pace Küçük Kaynarca icta nihil utilitatis acceperunt.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Κώστας Αυγητίδης, «Τα Ορλωφικά 1770-1774. Οι απόψεις των Ρώσων ιστορικών για την τελευταία ελληνική εξέγερση πριν από το 1821», Ιστορικά Θέματα, τχ.54 (Σεπτέμβριος 2006), pp.64-71 (Neograece)
  • Διονύσιος Τζάκης, «Υποδαυλιζόμενοι παρά της Ρωσίας...Η συμμετοχή των κοτζαμπάσηδων στην εξέγερση του 1770 στην Πελοπόννησο», Ρωσία και Μεσόγειος Πρακτικά Α' Διεθνούς συνεδρίου (Athenae 19-22 Μαΐου 2005), τομ.Β', εκδ.Ηρόδοτος, Athenae, 2011, pp.11-31 (Neograece)
  • Dakin, Douglas (1973). The Greek Struggle for Independence, 1821-1833. University of California Press. ISBN 9780520023420. (Anglice)