Jump to content

Odalisca

E Vicipaedia
Odalisca a Francisco Ballesio picta.

Odalisca[1] (Hispanice Italiceque odalisca < Turcice odalık) in Imperio Ottomanico fuit serva, aut rarius concubina, quae in serraculo(en)[2][3] sultani vivebat.

Odalisca a Petro Augusto Renoir anno 1870 picta.

Vocabulum odalisca ab verbo Turcico odalık 'cubicularia' oritur. Vocabulum oda Latine 'cubiculum' significat.

Odaliscae fuerunt cubiculariae in gynaeceis, sed aliquando aliquae concubinae factae sunt. Illae non domino serraculi, sed suis concubinis et uxoribus serviebant, saepe servae quae homines ditissimi Ottomanici sultano donabant. Universe, uxor sultani odalisca in sua potestate habebat.

Tamen, si odalisca pulchra aut optima saltatrix vel cantrix erat, illa edocebatur ad concubinatum. Si seligebatur, sultano serviebat et post coitum coniunx sultani faciebatur.

Odalsca a Francisco Hayez anno 1839 picta.

Pictores Europaei, exempli gratia Iulius Iosephus Lefebvre(fr) et Gulielmus Seignac(fr) et Marianus Fortuny(es), saepe odaliscas nudas pingebant, sed hae mulieres vere vestitae erant. Multae tabulae Europaeae quae odalisca effigunt eroticae sunt.

Anno 1814, Ioannes Augustus Dominicus Ingres pictor Francicus tabulam La Grande Odalisque ('Magnam Odaliscam') pinxit: cuius corpus deformatum videtur, quia Ingres tres novas vertebras mulieri addidit.[4] Postea Ingres L'Odalisque à l'esclave 'Odaliscam cum Serva', aliam tabulam, pinxit.[5]

Saeculo undevincesimo Franciscus Hayez pictor Italicus aliquot tabulas de odaliscis, saeculoque vicensimo Henricus Hadrianus Tanoux(fr) pictor Francicus picturas orientalistas de eis pinxerunt.

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. De etymologia vide hic.
  3. De etymologia vide vocem seraglio hic.
  4. De tabula vide paginam apud situm interretiale musei Luparensis. (Francogallice)
  5. De tabula vide paginam apud situm interretiale musei artium universitatis Harvardianae. (Anglice)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • DelPlato, Joan. 2002. Multiple Wives, Multiple Pleasures: Representing the Harem, 1800–1875. Fairleigh Dickinson University Press.
  • Hanum, Melek. 1872. Thirty years in the harem. Chapman and Hall.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad odaliscam spectant.