Jump to content

Obolus

E Vicipaedia
Supra: Sex verua (ὀβελοί, ὀβολοί) in Heraeo Argivo reperta. (Museum Numismaticum Athenarum).
Infra: Manipulus (δραχμή) sex obolorum.

Obolus (Graece ὀβολός) fuit nummus argenteus Graecus, sexta pars drachmae. Significatio principalis huius nominis Graeci est veru (ὀβελός), quo veteres pro pecunia utebantur. Sex verua erant instar manipuli (Graece δραχμή). Etiam nomen oboli pondus cum nummo congruens, quod in Euboea atque Attica 0.73 grammata valebat, significabat.

Postea etiam oboli ex aere et auro signati sunt. A principio obolus ex omnibus nummis erat minimus, posteriore autem parte saeculi quinti a.C.n., fortasse propter inopiam bellis Peloponnesiacis effectam, nummulus aereus chalcus (Graece χαλκός), octava pars oboli, introductus est.

Iam ante annum 460 a.C.n. formale oboli pretium in titulis ad sacra Eleusina pertinentibus legitur.[1] In Ecclesiazusis Aristophaneis (390 a.C.n.) chorus mulierum dicit conventicio ab uno obolo ad tres obolos aestimato numerum civium Atheniensium in ecclesiam convenientium valde auctum esse.[2] Secundum scriptores antiquos obolus argenteus in os defuncti inserebatur, ut vectura Charoni portitori Stygis hoc modo soluta anima mortui ad domum Plutoniam transportaretur. Huius usus mentio primum ab Aristophane facta est.[3] Inventa archaeologorum nostrae aetatis, etiamsi usum obolorum in ritibus funebribus confirmant, imaginem rerum conditionis mutabiliorem nobis reddere videntur: interdum nullus nummus, interdum plures nummi cum defunctis sepulti sunt.[4]

  1. IG 12 6,88; 95; 96, 97.
  2. Ar. Eccl. 300-302.
  3. Ar. Ran. 140-141.
  4. Stevens (1991).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]