Jump to content

Nucleus caudatus

E Vicipaedia

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Nucleus caudatus
Cognitores
TA: 14.1.09.502
MeSH D002421
Anatomia
Sectio telencephali horizontalis
Sectio telencephali horizontalis.

Nucleus caudatus est una ex structuris quae corpus striatum constituunt, quod vicissim est pars nucleorum basalium. Instar habet litterae C, cum extremo anteriori crassiori, capite nominato, ac extremo postico tenuiori, cauda dicto. Communiter cum putamine intrinsecus structuram striati ventralis format.

Nucleus caudatus copiose fibras afferentes dopaminergicas (cum neurotransmissore dopamini) a parte compacta substantiae nigrae recipit.

Munera nuclei ad functiones motoricas, cognitionem, memoriam, discere, somnum, linguam spectant.

In quibusdam morbis neurodegenerativis, ut morbis Alzheimeriano[1], Parkinson, Huntington, atque etiam morbis mentis, ut schizophrenia, nucleus caudatus plus vel minus affectus est.

  1. Jiji S., Smitha K. A., Gupta A. K., Pillai V. P., Jayasree R. S. (Sep 2013). "Segmentation and volumetric analysis of the caudate nucleus in Alzheimer's disease". European journal of radiology 82 (9): 1525-30 
stipula

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!