Jump to content

Notio (philosophia)

E Vicipaedia
(Redirectum de Notio (psychologia))
Varietas arborum in notionem 'arboris' redacta.
Signum linguisticum (Saussureanum) ex notione 'arboris' et "imagine acustica" (hic scilicet Anglica) constat.

Notio sive conceptus est cogitandi ratio, quae imago quaedam mente concepta describi potest. Aliquo modo instar est verbi cuiuslibet linguae, quamquam non est necesse notionem forma linguistica repraesentari. Notionibus mundus intellegibilis redigitur.

Et philosophi et psychologi studio 'notionis' excitati sunt,[1] quamquam utrique contrarie de his cogitant, nam notiones a philosophis entitates normativae et ideales et abstractae habentur, a psychologis autem repraesentationes mentales nonnormativae et verae et in experientia positae describuntur.[2] Ubi est sedes notionum: utrum in mente, an in societate, an in ambabus? Quae cum quaestiones gravissinae sint, non mirum est, tantam esse studiorum varietatem, quam in naturam notionum sciscitandam impensam esse constat.

Notio 'notionis' antiquitus definitio intellecta esse videtur, qua res aut dictum terminatur, datis necessariis et sufficientibus condicionibus. Cui notionis intellectui Aristotelio in praesenti successit ratio prototypica. Apparet neutram opinionem satis esse.

De categorizatione

[recensere | fontem recensere]

Homines mente concipimus rerum repraesentationes, quarum potissimae eae sunt notiones sive conceptus, quibus in cogitationibus exponendis utimur. Cum enim consilia capimus, in aliquam opinionem adducimur, voluntatem habemus, theoriasque et explanationes narrationesque conteximus generaliterve ratiocinamur, notiones mente tractamus. Notiones etiam nobis facultatem dant, ut in varias categorias res distribuamus, nam cum notionem 'elephanti' habeamus, non solum elephantos per se cognoscere sed etiam ab aliis animalibus dinoscere possumus. Categorizatio est, cum existimamus hanc rem esse F, vel omnes has F (scilicet elephantos) esse censemus G (scilicet animantes). Psychologi structuram notionum sciscitati etiam, quomodo discantur et tractentur, inquirunt.

In theoria classica vel Aristotelia, notiones sicut 'elephantus' aut 'arbor' instar definitionum habentur, quae sub condicionibus necessariis et sufficientibus ad certas categorias attineant. Qui notionem 'arboris' habet, definitionem huius rei adsumpsit, nam definitione complexio essentiae alicuius rei breviter dari putatur. Essentia in attributis essentialibus consistere creditur. Quae opinio tralaticia obsolefacta est opera Willardi Van Orman Quine, qui definitiones analyticas reprehendit. Praeterea, ut compluribus studiis empiricis indicatur, homines paucissimas categorias condicionibus necessariis et sufficientibus describere solemus; immo, complures categorias pro similitudine disponere videmur circa prototypum, ordinarium sive frequentissimum membrum categoriae.[3] Corvus ordinarius nigro colore nitet, quamquam corvi etiam albi sunt; canis, etiam si pede amisso ternis pedibus ambulet, tamen inter quadrupedes numeratur; et alia talia. Corvi et canes potius ad attributa prototypica quam ad strictas definitiones referri solent. Nam corvum album ad corvos, et canem tripedem ad canes pertinere putamus, quod alioqui prototypo satis similes sunt. Si quidem notiones in similitudine positae sunt, melius intellegi possunt velocitas et ambiguitas categorizandi. Sunt qui alia quoque ratione notiones intellegant, dicunt enim notiones circa theorias ordinatas esse. Quae opinio theoriae in theoria positae (quae Anglice theory-theory appellatur) docet ex illis quarum partes sunt theoriis emergere, sicut 'quarcium', quae notio ex physica particularum elementariarum vim et sensum accipit.

Constat has notionis theorias ad essentialismum psychologicum referri, nam ut vulgaris opinio esse videtur, categoriae occultas imperceptasque essentias habent, quae qualitatem cuiusque determinant et proprietates superficiales efficere solent. At contra opinionem classicam, quae re ipsa hae essentiae sint, scire non putamur. Opinationes essentialisticae iam ab infantia surgere videntur.[4]

De notionum possessione

[recensere | fontem recensere]

Notiones constat publicas esse ita ut eadem notio a multis possideatur et intellegatur.[5] Quod nisi ita esset, explanationes psychologicae fieri non possent. Quo modo quisque rem aliquam suis (simulque communibus) notionibus perceperit ac cogitaverit, eodem modo se geret. In actibus enim hominum patefiunt notiones quas possident. Et quatenus actus alicuius hominis ab altero intellegi possunt, hic intellectus in mutua possessione notionum communium positus est.

Quid est notionem possidere? Quid poscat, quid efficiat, quaeritur. Maxima pars notionum posita est in inferentia.[6] Qui certa notione usi varias similes conclusiones facere possunt, eos illam notionem possidere cognovimus. Sed sunt etiam notiones "informatrices", quae homini —quin etiam animali — aliquid in circa locis apparere indicant. Notiones informatrices categoriis detegendis serviunt. Inferentiales autem notiones alias poscunt notiones, ad quas referri possint.

De notionibus inferentialibus

[recensere | fontem recensere]

Qui notionem sive conceptum quendam possidet, conclusiones vel inferentias ad mundi intellectum pertinentes pertractate facere poterit, nam notiones ad alias notiones referuntur. Itaque Platoni notionem 'hominis' (videlicet parum sufficienter) definienti opus erat notionibus 'animalis' 'pedis' 'pennae', nam notissimum est haec quam protulit definitio: "Homo est animal bipes sine pennis" (ἄνθρωπός ἐστι ζῷον δίπουν ἄπτερον).[7] Si igitur unam notionem possides, necesse est complures alias possidere notiones, ad quas definitio aut descriptio huius notionis refertur. Exempli causa is, qui notionem 'cultri' possidet, etiam 'secandi' 'aciei' 'acuti' 'manubrii' 'instrumenti' aliasque notiones usum et formam cultri describentes necessario possidet. Itaque notionibus componi videtur contextus conceptualis, qui ad mundum melius intellegendum confert.

Aliquot notiones inferentiales firmiore cohaerentia conceptuali iunctae esse videntur. Eiusmodi notionis exemplo est 'nurus', cuius definitio solas notiones 'filii' et 'uxoris' poscit.[8] Quae notiones, quippe quae bene definitae sint, stabiliores sunt neque opinationum mutationibus obnoxiae. Sunt denique multae notiones inferentiales, sicut 'malum' aut 'integritas', de quibus opiniones hominum variant.

De notionibus informatricibus

[recensere | fontem recensere]
Conceptus musae in cerebro humano

Cum notiones inferentiales ratiocinationi ad categorias pertinenti prosint,[9] notiones informatrices agendo serviunt, nam categoriarum detectrices mentales sunt. Si quis igitur notionem 'canis' possidet, eodem momento habet detectricem mentalem quae instantiam canis indicat et ostendit. Detectio categoriae non poscit aliarum notionum conexiones necessitate conceptuali positas. Tenendum est tamen, notiones informatrices ad sensibiles tantum res pertinere, nam notiones sicut 'ars' 'atomus' 'otium' 'quantitas imaginaria' solum per ratiocinationem induci possunt.

De normativitate

[recensere | fontem recensere]

Cum de notionum possessione loquimur, in psychologia personali versamur. Cum autem publicas et sociales esse arbitramur notiones, de normativitate loquimur, nam constat cum hominibus consuetudinem in communi cuique homini eiusdem societatis impertita scientia consistere, quae ex intuitione cuiusque hauriri potest:[10] ego scio te scire, ac tu scis me scire, atque ipse scis, notionem 'canis' ad quadrupedem interdum latrantem referri; sin autem signo linguistico 'canem' significanti usus de elephanto loquaris, ceteri — nec excepto te ipso, si locutor nativus es — te iocare sciamus. Normativitas enim est, cum ex intuitione hoc scimus, errorem commissum esse. Constat quidem intuitionem nostram generatim certam et claram esse, sed sunt etiam notiones graves, de quarum significatione consensio universa non est.

  1. Notiones apostrophis circumnotari solent: itaque 'arbor' notionem arboris significat.
  2. Woodfield 1989: 62.
  3. Rosch & Mervis 1975; Rosch 1978.
  4. Gelman 2003.
  5. Frege 1956.
  6. Inferentia apud Abaelardum invenitur ([ https://archive.org/stream/ouvragesindits00abel#page/n5/mode/2upOuvrages Ouvrages inédits d'Abélard] ... publiés par M. Victor Cousin; pp. 325 & 328. Paris, Imprimerie Royale, MDCCCXXXVI.)
  7. Diog. Laert. Vit. 6.40; cf. Ar. Met. 7.12 (1037b).
  8. Adfinitates earumque gradus apud Modestinum (Dig. 38.10.4.6) definiuntur.
  9. Wilson 2005.
  10. Itkonen 2005.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Armstrong, S. L. & Gleitman, L. R. & Gleitman, H., 1999. What some concepts might not be. Apud Margolis & Laurence, pp. 225–261.
  • Bowerman, Melissa & Levinson, Stephen C., 2001. Language Acquisition and Conceptual Development. Cambridge University Press.
  • Brigandt, Ingo, 2012. The dynamics of scientific concepts: the relevance of epistemic aims and values. Apud Feest & Steinle, pp. 75–103.
  • Carey, Susan, 2009. The Origin of Concepts. Oxford University Press.
  • Feest, U. & Steinle, F., ed. 2012. Scientific Concepts and Investigative Practice. de Gruyter.
  • Fodor, Jerry, & Lepore, Ernest, 1996. The pet fish and the red Herring: why concept still can't be prototypes. Cognition 58: 253–270.
  • Frege, Gottlob, 1956. The Thought: A Logical Inquiry. Mind 65(#259): 289-311.
  • Gelman, Susan, 2003. The essential child: Origins of essentialism in everyday thought. Oxford University Press.
  • Goldstone, R. L. & Rogosky, B. J., 2002. Using relations within conceptual systems to translate across conceptual systems. Cognition 84: 295–320.
  • Gopnik, Alison, 1988. Conceptual and semantic development as theory change: The case of object permanence. Mind and Language 3: 197–216.
  • Itkonen, Esa, 2005. Concerning the Synthesis between Intuition-based Study of Norms and Observation-based Study of Norms. SKY Journal of Linguistics 18: 357-377.
  • Karmiloff-Smith, Annette, 1988. The Child is a Theoretician, Not an Inductivist. Mind and Language 3: 185–195.
  • Keil, F., 1989. Concepts, Kinds, and Cognitive Development. MIT Press.
  • Kenny, A., 2010. Concepts, Brains, and Behaviour. Grazer Philosophische Studien 81 (1): 105–113.
  • Khalidi, M. A., 1995. Two concepts of concept. Mind and Language 10: 402–422.
  • Margolis, Eric, 1998. How to Acquire a Concept. Mind & Language 13: 347–369.
  • Margolis, Eric & Laurence, Stephen, ed. 1999. Concepts: Core Readings. MIT Press.
  • Margolis, Eric & Laurence, Stephen, 2007. The Ontology of Concepts — Abstract Objects or Mental Representations? Noûs 41 (4): 561–93.
  • Osherson, D. & Smith, E., 1981. On the Adequacy of Prototype Theory as a Theory of Concepts. Cognition 9: 35–58.
  • Peacocke, Christopher, 1992. A Study of Concepts. MIT Press.
  • Prinz, J., 2002. Furnishing the Mind: Concepts and Their Perceptual Basis. MIT Press.
  • Quine, Willard Van Orman, 1960. Word and Object. MIT Press.
  • Rosch, Eleanor, 1978. Principles of Categorization. Apud Rosch & Lloyd, ed. 1978: 27–48.
  • Rosch, Eleanor & Lloyd, B., ed. 1978. Cognition and Categorization. Lawrence Erlbaum Associates.
  • Rosch, Eleanor & Mervis, Carolyn B., 1975. Family Resemblances: Studies in the Internal Structure of Categories, Cognitive Psychology 7: 573–605.
  • Stich, Stephen, 1992. What Is a Theory of Mental Representation? Mind 101 (402): 243–261.
  • Weiskopf, Daniel A., 2009. The Plurality of Concepts. Synthese 169: 145–173.
  • Wilson, John, 2005. Thinking with Concepts. Cambridge University Press. [Prima editio, 1963].
  • Woodfield, Andrew, 1989. Some Notions about Norms. Mind & Language 4: 62-67.