Nicolaus Michael Oppel
Appearance
Nicolaus Michael Oppel fuit herpetologus Germanicus. Natus est 7 Decembris 1782 in vico Schönficht, obiit 16 Februarii 1820 Monaci). Andreae Mariae Constantis Duméril discipulus fuit et cum eo collaboravit pro Museo Nationali Historiae Naturalis Lutetiensi, reptilia colligendo et classificando. Anno 1811 (Monaci) edidit librum "Ordines, Familiae Generaque Reptilium sicut eiusdem Historiae Naturalis Prodromum" (Theodisce Die Ordnungen, Familien und Gattungen der Reptilien als Prodrom einer Naturgeschichte derselben), in quo ordinem squamata descripsit, familiam cheloniidas colubridasque, et subfamiliam crotalinas, sicut multa genera quae etiam hodie in Taxinomia usitata sunt.