Jump to content

Nezahualcoyotl

E Vicipaedia
(Redirectum de Nezahualcoyotlis)
Nezahualcoyotlis imago ex vetusto codice Mexicano desumpta

Nezahualcoyotl 28 Aprilis 1402 p. Ch. n. gente Chicimeca, patre Ixtixochitle matre Matlacihuatle natus, (nomen Navatlace "coiotes in fame" signans), vita vero functus 4 Iunii 1472 p. Ch. n, fuit rex Texcoci, oppidi Mexicani quod apud Mexicopolin situm est. Praeter eius civilem prudentiam, quae summa fuisse dicitur, carmina, quae lingua Mexicana panxit, eximia laude celebrantur.

Postea quam pater eum Texcocano sceptro auxit, Nezahualcoyotl pulsus est de regno a Tezozomoco, Atzcapotzalci rege, qui suam potestatem amplificandi causa Texcocum capere studebat. Quibus rebus factis, patre mortuo, Nezahualcoyotl fugae sese dedit, oppida plurima visurus, ex quibus cum disciplinam militarem et artem civilem, tum aliarum gentium auxilium ad Texcoci gubernaculum, quod hereditarium habebat, vindicandum sibi compararet.

Foedere cum Aztecis et Tlacopanensibus instituto, bellum gessit in Tezozomocum, ex quo victor discessit et imperio denuo potitus est. Idem, brevi temporis spatio transactum, magnam sibi rei publicae prudentiam comparavit, quam quidem cum Musis et studio philosophiae coniungere non destitit. Eius impulsu oppidum Texcocum viis canalibusque instructum est, templis vero et aedibus magnificis auctum, saltibus publicis er viridariis ad pulchritudinem summam exornatum.

Carmina, quae conscripsit, inter praeclara linguae Mexicanae monumenta habentur. In iis carminibus praecipue de cultu deo tribuendo (erat enim ei persuasum unum deum exstare), de hominis origine et fato, de brevitate vitae, de amicitia et de philosophia egit. Litteras autem cum aliis artibus coniungendas censebat, quamobrem aliquot scholas in quibus iuvenes ad astronomiam, artem medicam, historiam et artem pingendi informarentur curavit condendas. Quibus rebus praeclaram regentis speciem exhibuit, et multos in admirationem sui facile traxit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Jongsoo Lee, "A reinterpretation of Nahuatl poetics: Rejecting the image of Nezahualcoyotl as a peaceful poet" in Colonial Latin American Review vol. 12 (2003) pp. 233-249